라틴어 문장 검색

decem extemplo naves, et diebus post paucis decem alias praefecto omnium Eudamo miserunt, quem aliis virtutibus bellicis haudquaquam Pausistrato parem, cautiorem, quo minus animi erat, ducem futurum credebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 138:1)
pedestribus navalibusque copiis, ut nemo sociorum vestrorum me aequiperare posset, imperatores vestros adiuvi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 617:1)
qui vulgata similitudine, mari tranquillo quod ventis concitaretur aequiperando multitudinem Aetolorum, usus, cum in fide Romanae societatis mansissent, insita gentis tranquillitate quiesse eos aiebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 117:1)
Vir memorabilis, bellicis tamen quam pacis artibus memorabilior.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 679:1)
vehicula tantum imperata, ut tormenta telorumque missilium ingentem vim praeparatam bellicumque aliud instrumentum veherent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 572:3)
castra eo tempore A. Hostilius in Thessalia circa Palaepharsalum habebat, sicut nulla re bellica memorabili gesta, ita ad intentam militarem disciplinam ab effusa licentia formato milite et sociis cum fide cultis et ab omni genere iniuriae defensis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 6:1)
tum bellatorem - Mars haud ausit dicere neque aequiperare suas virtutes ad tuas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 1, scene 15)
Charmides Neque fuit neque erit neque esse quemquam hominem in terra arbitror, quoi fides fidelitasque amicum erga aequiperet tuam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 5, scene 21)
itaque ut etiam qui geometricen non noverunt, habeant expeditum, ne in periculo bellico cogitationibus detineantur, quae ipse faciundo certa cognovi quaeque ex parte accepi a praeceptoribus, finita exponam, et quibus ribus Graecorum pensiones ad modulos habeant rationem, ad eam ut etiam nostris ponderibus respondeant, tradam explicata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장7)
Alter enim sine ullis salebris quasi sedatus amnis fluit, alter incitatior fertur et de bellicis rebus canit etiam quodam modo bellicum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 12장 2:5)
Tandem cum plurimo assultu et arte bellica urbem civesque vexaret, et jam omne tempus aestatis in rebus bellicis consumpsisset, rex Graecorum adunato innumerabili exercitu, in campos urbis Bothiliae descendit ut urbi Dyrrhachio subveniret, et Boemundum ab obsidione et universum comitatum illius effugaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 82:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION