라틴어 문장 검색

Atqui deus ea futura quae ex arbitrii libertate proueniunt praesentia contuetur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:6)
Fient igitur procul dubio cuncta quae futura deus esse praenoscit, sed eorum quaedam de libero proficiscuntur arbitrio, quae quamuis eueniant exsistendo tamen naturam propriam non amittunt qua prius quam fierent etiam non euenire potuissent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:8)
Quae cum ita sint, manet intemerata mortalibus arbitrii libertas nec iniquae leges solutis omni necessitate uoluntatibus praemia poenasque proponunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:21)
Hoc accedebat ut locus illa planitie aequitate ornaretur, et diei solisque serenitate ut mirificum, ut optandum tempus prope ab diis inmortalibus illud tributum esset ad proelium committendum.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:7)
Interdum aequitas loci adversarios efflagitabat ut tali contenderent condicione ad victoriam.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:12)
Is eo tempore erat Ravennae exspectabatque suis lenissimis postulatis responsa, si qua hominum aequitate res ad otium deduci posset.
(카이사르, 내란기, 1권 5:10)
Se vero, ut operibus anteire studuerit, sic iustitia et aequitate velle superare.
(카이사르, 내란기, 1권 32:17)
Eo mortuo ad neminem unum summa imperii redit, sed separatim suam quisque classem ad arbitrium suum administrabat.
(카이사르, 내란기, 3권 18:2)
Sed fiebat aequitate decreti et humanitate Treboni, qui his temporibus clementer et moderate ius dicendum existimabat, ut reperiri non possent, a quibus initium appellandi nasceretur.
(카이사르, 내란기, 3권 20:4)
Ad haec Ariovistus respondit: ius esse belli ut qui vicissent iis quos vicissent quem ad modum vellent imperarent. Item populum Romanum victis non ad alterius praescriptum, sed ad suum arbitrium imperare consuesse.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 36장1)
Sibi quidem persuaderi cognitis suis postulatis atque aequitate condicionum perspecta eum neque suam neque populi Romani gratiam repudiaturum.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 40장3)
qui summam auctoritatem eorum iudicio habere existimantur, quorum ad arbitrium iudiciumque summa omnium rerum consiliorumque redeat.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 11장3)
ut animi aequitate plebem contineant, cum suas quisque opes cum potentissimis aequari videat.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 22장4)
Ex his Bellovaci suum numerum non compleverunt, quod se suo nomine atque arbitrio cum Romanis bellum gesturos dicebant neque cuiusquam imperio obtemperaturos; rogati tamen ab Commio pro eius hospitio duo milia una miserunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 75장5)
Liberaliter agere se credunt, qui cetera illorum arbitrio relinquant, in genere cibi liberi sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 16장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION