라틴어 문장 검색

Primus autem eiusdem monasterii abbas Petrus presbiter fuit, qui legatus Galliam missus demersus est in sinu maris, qui uocatur Amfleat, et ab incolis loci ignobili traditus sepulturae;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXIII. 1:2)
Dictumque est, quia de Brittania insula, cuius incolae talis essent aspectus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 5:13)
Denique non solum nouae, quae de Anglis erat collecta, ecclesiae curam gerebat, sed et ueterum Brittaniae incolarum, nec non et Scottorum, qui Hiberniam insulam Brittaniae proximam incolunt, populis pastoralem inpendere sollicitudinem curabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IV. 1:1)
Huius autem uirginis Deo dicatae multa quidem ab incolis loci illius solent opera uirtutum et signa miraculorum usque hodie narrari.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VIII.14)
Quod uidelicet monasterium usque hodie ab Anglis tenetur incolis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IV. 1:9)
Ut Uecta insula christianos incolas susceperit, cuius regii duo pueri statim post acceptum baptisma sint interemti.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIV [XVI].1)
Postea autem, discedentibus inde ob desolationem plurimis incolarum, in nostro monasterio plurimo tempore conuersatus, ibidemque defunctus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 3:11)
Cumque inter choros felicium incolarum medios me duceret, cogitare coepi, quod hoc fortasse esset regnum caelorum, de quo praedicari saepius audiui.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 3:3)
nam Ciconumque manus aduersis reppulit armis, nec ualuit lotos coeptos auertere cursus, cessit et Aetnaeae Neptunius incola rupis uicta Maroneo foedatus lumina baccho;
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae18)
L. deinde Tarquinium, non Romanae modo, sed ne Italicae quidem gentis, Demarati Corinthii filium, incolam ab Tarquiniis, vivis liberis Anci, regem factum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 34:1)
cepere autem prius bello fatigatis Etruscis in societatem urbis agrorumque accepti, deinde festo die graves somno epulisque incolas veteres novi coloni nocturna caede adorti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 398:1)
neque hercule montibus his, si quem forte id movet, ab transitu Poenorum ullo Seduni Veragri, incolae iugi eius, nomen norint inditum, sed ab eo quem in summo sacratum vertice Poeninum montani appellant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 394:1)
ventus - Volturnum regionis incolae vocant - adversus Romanis coortus multo pulvere in ipsa ora volvendo prospectum ademit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 561:1)
urbi frequentandae incolarum libertinorumque et institorum opificumque retenta:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 228:1)
quarum civitatium principibus cum pro cuiusque merito consul pretia poenasque exsolvisset, coegissetque Siculos positis tandem armis ad agrum colendum animos convertere, ut esset non incolarum modo alimentis frugifera insula, sed urbis Romae atque Italiae, id quod multis saepe tempestatibus fecerat, annonam levaret, ab Agathyrna inconditam multitudinem secum in Italiam transvexit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 574:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION