라틴어 문장 검색

At ubi nocturnae tenebrae finem proeliis attulerunt, non in longum militi quies data.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 20:1)
ut et securitatem trepidis rebus afferret, et obedientium nutriret fiduciam, Mamertinum promotum praefectum praetorio per Illyricum designavit consulem et Nevittam, qui nuper ut primum augendae barbaricae vilitatis auctorem, immoderate notaverat Constantinum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 25:1)
re tamen magnam ei difficultatem ad capessendum consilium afferente, id elegit potissimum, ut vehiculis publicis impositum paulatim praemitteret militem, imminentis casus atrocitati velocius occursurum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 7:2)
Sed in districtis necessitatibus, nihil tam leve est quod non interdum etiam contra sperata, rerum adferat momenta magnarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 19:1)
Cumque hinc Kalendis Iuliis stadiis triginta confectis, civitatem nomine Duram adventaremus, fatigatis iumentis, vectores eorum novissimi pedibus incedentes, a Saracena multitudine circumsaepti, protinus interissent, ni expeditiores turmae nostrorum opem laborantibus attulissent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 9:1)
Ita autem pauci sunt inter eos severi vindices delictorum ut, si aquam calidam tardius attulerit servus, trecentis affligi verberibus iubeatur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 16:1)
Praevia igitur spe meliorum, Romani duces (si fors copiam attulisset), ausuri aliquid gloriosum, Gothos quicquid molirentur, sagaciter observabant:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 6:1)
similiter, quae tamen nihil incommoditatis fructibus attulit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 142:4)
Medio Novembrio allatum est ei, Leonem papam natalem Domini cum eo celebrare velle, ubicumque hoc contingere potuisset.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 804 164:1)
Quo cum venisset et ibi natalem Domini celebrasset, allatum est ei, quod legati regis Bulgarorum essent in Baioaria;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 300:1)
His ita gestis allata sunt pignora sancti Magni martyris in Saxoniam, a Nicolao papa venerabili episcopo Liudberto directa.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 85:9)
Iupiter, affer opem!
(ANONYMUS NEVELETI, De ranis a Ioue querentibus regem 24:11)
falsi, quod leporem marinum fuisse dixerunt qui alius omnino piscis fuit, quem mihi Themison seruus noster medicinae non ignarus, ut ex ipso audisti, ultro attulit ad inspiciundum;
(아풀레이우스, 변명 31:3)
"piscem cui rei nisi malae proscidisti, quem tibi Themison seruus attulit?"
(아풀레이우스, 변명 38:9)
sic accusas, ut omnia a reo percontere, nihil ipse adferas cognitum.
(아풀레이우스, 변명 52:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION