라틴어 문장 검색

vimina et virgulta plurima allata sunt, quibus crates consertae, coriis equinis et taurinis ac camelorum [0540A] opertae sunt, ne facile hostili incendio machina cremaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 6:4)
Aquam vero turbidam et lutulentam factam in contentione multitudinis haurientium, cum lubricis [0541B] vermibus hirudinum in follibus caprinis afferebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 12:5)
Inter haec, ad augendam ruinam et stragem murorum allatus est praefatus aries horrendi ponderis et operis, vestitus vimineis cratibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 20:1)
Mox ad exstinguendam machinam de omni exercitu et tentoriis concurrunt viri ac mulieres, aquam singuli in singulis vasis afferentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 10:7)
quorum capita ab armigeris amputata, cum equis et spoliis eorum afferentes, Jerusalem cum gaudio reversi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 20:13)
Firmata ac munita civitate Japhet, ab omnibus regnis et insulis Christianorum mercatores vitae necessaria afferentes ad ejus portum accedebant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 24:4)
Principes dehinc Arabiae famam ducis tam gloriosissimam intelligentes, pacem et ipsi pariter et amicitiam cum eo componebant, sub hac conditione, ut pacifice Jerusalem et Joppen sui mercatores, omnia corpori necessaria afferentes, sine interdictione cum Christianis pretio mutuarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 28:1)
et allata sunt abundanter universa tam Joppen quam Jerusalem in armentis, bobus, ovibus et equis, vestibus et annona, et omnia aequo pretio cum Christianis [0576A] mutuabant:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 28:3)
Istorum tam egregiorum legatorum caede cruentissima ducis ad aures perlata, vehementer una cum Tankrado et omni Ecclesia turbatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 34:7)
Aptatis siquidem ingeniis, quibus Caiphas vinceretur in terra et in mari, fama luctuosa allata est in Joppen ducem Godefridum summum principem jam obiisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 40:7)
[0579D] Post quatuor dies, allato Wernero in Jerusalem, dux vehementius infirmitate coepit laborare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 42:1)
- Quanta pertulerint illic fortissimi milites.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 47:2)
Adunata siquidem universa virtute suorum, fama ad aures ipsius perlata est, quomodo copiosa gentilitas tam Turcorum quam Sarracenorum e diversis locis et terris congregata ad resistendum illi in facie adfutura esset, et quomodo illi viam ulterius procedendi prohibere decrevisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:2)
Post haec Ptolemaidem, quae est Acra vel Accaron, praeteriens, nihil contradictionis aut adversitatis ab ea vel ab urbibus illis pertulit propter victoriam et famum, quam de illo audierant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 70:5)
At die tertia milites Arabes cum civibus erumpentes, crebra cum eis praelia conseruerunt, donec tandem utrinque non modicam contritionem suorum pertulerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 77:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION