라틴어 문장 검색

Adiuva nos ut nos Ipsi plane commendemus, ut eius amori credamus, potissimum tempore tribulationis et crucis, cum fides nostra ad maturationem vocatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 122:1)
quantumlibet nobis anxietatum pateras vitae praesentis propinet afflictio, parva toleramus, si recordamur, quid biberit ad patibulum qui invitat ad caelum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Graeco salutem. 3:2)
UNDE dum redeunt, insidiator inimicus, casualibus laqueis praeparatis, Germani pedem lapsus occasione contriuit, ignorans merita illius, sicut Iob beatissimi, afflictione corporis propaganda;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIX.2)
An mei, inquit, oblitus es exempli, qui pro paruulis Christi, quos mihi in indicium suae dilectionis commendauerat, uincula, uerbera, carceres, adflictiones, ipsam postremo mortem, mortem autem crucis, ab infidelibus et inimicis Christi ipse cum Christo coronandus pertuli?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VI.4)
nam post dies XII et ipsa educta ex carne temporales adflictiones aeterna mercede mutauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX. 1:5)
uidelicet ut, quicquid in ea uitii sordidantis inter uirtutes per ignorantiam uel incuriam resedisset, totum hoc caminus diutinae tribulationis excoqueret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX.4)
Sed et Ini, qui post Caeduallan regnauit, simili prouinciam illam adflictione plurimo annorum tempore mancipauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XV. 1:3)
Denique, ut superiora, id est patriarcharum, tempora respiciamus, Iob, exemplar patientiae, dum ingruente tribulationum articulo caput totondit, probauit utique, quia tempore felicitatis capillos nutrire consuerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 9:2)
cuius secundo anno magna tribulatio mortalitatis uenit et duobus ferme annis permansit, populantibus duris ac diuersis egritudinibus, maxime tamen dysenteriae languore.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, [BAEDAE CONTINUATIO.]46)
Populus Hipponiensis, cui me dominus servum dedit, cum ex magna ac pene ex omni parte ita infirmus sit, ut pressura etiam levioris tribulationis possit graviter aegrotare, nunc tam magna tribulatione caeditur, ut etiam si non sic esset infirmus, vix eam cum aliqua salute animi sustineret.
(아우구스티누스, 편지들, 32. (A. D. 411 Epist. CXXIV) Dominis In Domino Insignibus et Sanctitate Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus Albinae, Piniano et Melaniae Augustinus In Domino salutem 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION