라틴어 문장 검색

balineum ab Africo radicibus nemorosae rupis adhaerescit, et si caedua per iugum silva truncetur, in ora fornacis lapsu velut spontaneo deciduis struibus impingitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 4:1)
lacus ipse, qua dexter, incisus flexuosus nemorosusque, qua laevus, patens herbosus aequalis, aequor ab Africo viride per litus, quia in undam fronde porrecta ut glareas aqua, sic aquas umbra perfundit, huiusmodi colorem ab oriente par silvarum corona continuat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 18:1)
unde te quoque puto, si rite germano movens adfectu, quo temporis puncto paginam hanc sumpseris, de reditu potius cogitaturum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Agricolae suo salutem 1:5)
nam facultatum inter germanos prius lite sopita iam qui nascuntur ex fratribus nihil invicem controversantur, et hinc saepe caritas in patruelibus maior, quia desistit simultas a divisione nec cessat affectus a semine, secundus nobis animorum nexus accessit de studiorum parilitate, quia idem sentimus culpamus laudamus in litteris et aeque nobis quaelibet dictio placet improbaturque.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 1:3)
Infantes penes Africam Saturno immolabantur palam usque ad proconsulatum Tiberii, qui eosdem sacerdotes in eisdem arboribus templi sui obumbratricibus scelerum votivis crucibus exposuit, teste militia patriae nostrae, quae id ipsum munus illi proconsuli functa est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 2:1)
Memorat et Plato maiorem Asiae vel Africae terram Atlantico mari ereptam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 4:1)
qui anno ab Urbe condita DCXCIII, ante uero incarnationis dominicae tempus anno LXmo, functus gradu consulatus cum Lucio Bibulo, dum contra Germanorum Gallorumque gentes, qui Hreno tantum flumine dirimebantur, bellum gereret, uenit ad Morianos, unde in Brittaniam proximus et breuissimus transitus est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. II.3)
fama est etiam Hannibalem annorum ferme novem pueriliter blandientem patri Hamilcari ut duceretur in Hispaniam, cum perfecto Africo bello exercitum eo traiecturus sacrificaret, altaribus admotum tactis sacris iure iurando adactum se cum primum posset hostem fore populo Romano.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 5:1)
his anxius curis ita se Africo bello, quod fuit sub recentem Romanam pacem, per quinque annos, ita deinde novem annis in Hispania augendo Punico imperio gessit ut appareret maius eum quam quod gereret agitare in animo bellum, et si diutius vixisset, Hamilcare duce Poenos arma Italiae inlaturos fuisse, quae Hannibalis ductu intulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 8:1)
has copias partim Carthagini praesidio esse, partim distribui per Africam iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 215:1)
neque Hispaniam neglegendam ratus, atque id eo minus quod haud ignarus erat circumitam ab Romanis eam legatis ad sollicitandos principum animos, Hasdrubali fratri, viro impigro, eam provinciam destinat firmatque Africis maxime praesidiis, peditum Afrorum undecim milibus octingentis quinquaginta, Liguribus trecentis, Baliaribus quingentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 217:1)
- veniam dedimus precantibus, emisimus ex obsidione, pacem cum victis fecimus, tutelae deinde nostrae duximus, cum Africo bello urgerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 429:3)
et inde si decessero, in Africam transcendes?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 467:3)
compares cladem ad Aegates insulas Carthaginiensium proelio navali acceptam, qua fracti Sicilia ac Sardinia cessere et vectigales ac stipendiarios fieri se passi sunt, aut pugnam adversam in Africa cui postea hic ipse Hannibal succubuit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 655:1)
sinus est maris media fere Hispaniae ora, maxime Africo vento oppositus, ad duo milia et quingentos passus introrsus retractus, paulo plus passuum mille et ducentos in latitudinem patens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 611:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION