라틴어 문장 검색

mea bona in morte cognatis didam, inter eos partiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1121)
Cum socio socius partitur pondera furti, Propria partitur vera fides socii.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 95:33)
Vere fumos, evaporante sanie, vitiantes exhalat, et inde vicine pecudes et inscie contabescunt, dum falsis illiciendo blanditiis et figmentis aggregat sibi finitimos et infatuat aggregatos.
(단테 알리기에리, Epistolae 56:9)
superest autem sic fere, cum aut in species partimur, quod in genera partiri sit satis, aut genere posito subiicitur species, ut dicam de virtute, iustitia, continentia, cum iustitia atque continentia virtutis sint species.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 277:2)
partitur Sallustius ait provincias inter se partiverant, nam et partio et partior dicimus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1942)
Tunc vero exsurgens Melibeus, facta inter eos more solito partita, cognovit, viginti partes illorum esse de partita vindictæ in continenti faciendæatque guerræ viriliter pertractandæ, unde consilium illorumlaudavit, insuper et firmavit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 20:1)
Dispositos enim ab uno omnes pariter pares numeros in ordinem quousque volueris, primo secundum adgregabis, et si primus numerus et incompositus ex illa coacervatione factus sit, totam summam in illum multiplicabis, quem posterius adgregaveras.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De generatione numeri perfecti. 2:2)
Quia Chrysippus et Stoici cum de animi perturbationibus disputant, magnam partem in his partiendis et definiendis occupati sunt, illa eorum perexigua oratio est, qua medeantur animis nec eos turbulentos esse patiantur, Peripatetici autem ad placandos animos multa adferunt, spinas partiendi et definiendi praetermittunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 9:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION