라틴어 문장 검색

Proxima Phaeacum felicibus obsita pomis rura petunt, Epiros ab his regnataque vati Buthrotos Phrygio simulataque Troia tenetur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 67:1)
Nunc quoque, cum fugias averserisque petentes, mille viri cupiunt et semideique deique et quaecumque tenent Albanos numina montes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 77:8)
Sic magna fuit censuque virisque perque decem potuit tantum dare sanguinis annos, nunc humilis veteres tantummodo Troia ruinas et pro divitiis tumulos ostendit avorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 33:3)
maius apud Troiam forti quid habemus Achille ?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 511)
nec minus Albanis acies se candida portis explicat et longis ducitur ordinibus, exultant fremitus variarum hinc inde viarum, indigena et Picens plebs et Etrusca venit, concurrit Samnitis atrox, habitator et altae Campanus Capuae, iamque Nolanus adest, quisque sua laetus cum coniuge dulcibus et cum pigneribus rapidum carpere gestit iter.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.53)
multa quoque et bello passus, dum conderet urbem, inferretque deos Latio, genus unde Latinum, Albanique patres, atque altae moenia Romae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 1:2)
"O terque quaterque beati, quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis contigit oppetere!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 8:10)
Adparent rari nantes in gurgite vasto, arma virum, tabulaeque, et Troia gaza per undas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 9:13)
illic fas regna resurgere Troiae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 15:7)
Hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas solabar, fatis contraria fata rependens;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 17:5)
Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis adgnoscit lacrimans, primo quae prodita somno Tydides multa vastabat caede cruentus, ardentisque avertit equos in castra, prius quam pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 29:3)
Quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem, virtutesque virosque, aut tanti incendia belli?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 33:4)
O sola infandos Troiae miserata labores, quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos, urbe, domo, socias, grates persolvere dignas non opis est nostrae, Dido, nec quicquid ubique est gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 34:13)
Regius accitu cari genitoris ad urbem Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura, dona ferens, pelago et flammis restantia Troiae:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 37:12)
"Iuppiter, hospitibus nam te dare iura loquuntur, hunc laetum Tyriisque diem Troiaque profectis esse velis, nostrosque huius meminisse minores.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 39:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION