라틴어 문장 검색

castellum ad lacum Fucinum vi expugnatum, atque in eo tria milia hominum capta ceteris Volscis intra moenia compulsis nec defendentibus agros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 630:4)
et in Volscis accepta clades amisso Verrugine praesidio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 639:1)
ubi tantum in tempore fuit momenti ut cum precantibus opem militibus, qui ibi a Volscis obsidebantur, succurri si maturatum esset potuisset, ad id venerit exercitus subsidio missus ut ab recenti caede palati ad praedandum hostes opprimerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 639:2)
quod ubi primo promulgatum est, fremere iuventus nondum debellatum cum Volscis esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 645:1)
tres tribuni, postquam nullo loco castra Volscorum esse nec commissuros se proelio apparuit, tripertito ad devastandos fines discessere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 653:1)
quacumque incessere, late populati sunt tecta agrosque, ut distinerent Volscos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 654:2)
a cetera praeda Fabius militem abstinuit, collegae venirent, ab illis quoque exercitibus captum Anxur dictitans esse, qui ceteros Volscos a praesidio eius loci avertissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 659:2)
cum Volscis inter Ferentinum atque Ecetram signis conlatis dimicatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 678:1)
Artena inde, Volscorum oppidum, ab tribunis obsideri coepta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 679:2)
diruta et arce et urbe Artena, reductae legiones ex Volscis, omnisque vis Romana Veios conversa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 682:1)
sunt qui Artenam Veientium, non Volscorum, fuisse credant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 683:3)
his tribunis, dum cura omnium in Veiens bellum intenta est, neglectum Anxuri praesidium vacationibus militum et Volscos mercatores volgo receptando proditis repente portarum custodibus oppressum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 90:2)
nam et bellum multiplex fuit eodem tempore, ad Veios et ad Capenam et ad Falerios et in Volscis, ut Anxur ab hostibus reciperaretur, et.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 111:1)
at in Volscis depopulato agro Anxur nequiquam oppugnatum loco alto situm et, postquam vis inrita erat, vallo fossaque obsideri coeptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 142:1)
Valerio Potito Volsci provincia evenerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 142:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION