라틴어 문장 검색

iucundus ergo tum maxime debet esse praeceptor, ut remedia, quae alioqui natura sunt aspera, molli manu leniantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 56:1)
appareat alioqui non tam insertum quam adplicitum, vel quod dissimilis est ceteris vel quod plerumque adsumi etiam parum apte solet, non quia desideratur sed quia paratus est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 74:2)
alioqui neutrum sine altero sufficit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 147:2)
alioqui tumor ille inanis primo cuiusque veri operis conatu deprehendetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 154:4)
non negabo autem sic utile esse plerumque, alioqui nec scriberem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 192:1)
ne pugnemus igitur, cum praesertim plurimis alioqui Graecis sit utendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 207:1)
et Phrynen non Hyperidis actione, quanquam admirabili, sed conspectu corporis, quod illa speciosissimum alioqui diducta nudaverat tunica, putant periculo liberatam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 218:1)
alioqui ubi iniusta causa est, ibi rhetorice non est, adeo ut vix admirabili quodam casu possit accidere, ut ex utraque parte orator, id est vir bonus, dicat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 299:2)
alioqui nec armorum, quia saepe gladiatores sub eodem magistro eruditi inter se componuntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 301:4)
in eo plures dissenserunt, utrumne hae partes essent rhetorices an opera an, ut Athenaeus credit, elementa, quae vocant στοιχεῖα Sed neque elementa recte quis dixerit, alioqui tantum initia erunt, ut mundi vel umor vel ignis vel materia vel corpora insecabilia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 44:1)
dicunt, et comparationem, et translationem, cuius adhuc novum nomen inventum est μετάστασισ novum, inquam, in statu, alioqui ab Hermagora inter species iuridiciales usitatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 136:2)
alioqui et rationalis status esset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 150:4)
non enim sunt hae propositiones (alioqui causa non explicabitur), sed, cum suis rationibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 159:3)
nempe sequitur, ut hoc subiiciatur, alioqui pereundum est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 240:3)
quid fiet alioqui, si spatium componendi orationem stilo non fuerit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 297:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION