라틴어 문장 검색

Cum circumspectans errore haesisset diu Et perdidisset tempus aliquot milium, Ostendit sese corvus et supervolans Ave usque ingessit.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Viator et corvus: Verbis saepenumero homines decipi solere.4)
Post aliquot annos insigne atque etiam memorabile populi Romani oculis spectaculum exhibuit publicum funus Vergini Rufi, maximi et clarissimi civis, perinde felicis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 1:1)
Aliquot annis puto nihil generis eiusdem absolutius scriptum, nisi forte me fallit aut amor eius aut quod ipsum me laudibus vexit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 2:1)
Nam ante aliquot annos, dum intente instanterque pronuntiat, sanguinem reiecit atque ob hoc in Aegyptum missus a me post longam peregrinationem confirmatus rediit nuper;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 6:1)
Quod diutius faciendi nulla mihi probabilis ratio occurrit, praesertim cum epistulae Lycormae, quas detinere, ut ante praedixi, nolui, aliquot diebus hinc legatum antecessurae viderentur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 67 2:2)
nec tibi de mediis aliquot transire columnas sit pudor, aut lateri continuasse latus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:338)
3. Amplius quinquaginta abhinc annis, cum nucleare ob discrimen terrarum orbis vacillaret, Sanctus Ioannes XXIII Litteras encyclicas edidit, quibus non modo bellum reppulit, verum etiam pacis propositum praebere voluit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 6:1)
Ceterum in fluminibus, lacubus oceanisque vita, quae plerosque mundi populos alit, piscatus sine legibus captis copiis afficitur, qua de re aliquot species prorsus imminuentur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 53:2)
Interea mulier quaedam abhinc triennium Ex Andro commigravit huc viciniae, Inopia et cognatorum negligentia Coacta, egregia forma atque aetate integra.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 167)
Credo impetrabo ut aliquot saltem nuptiis prodat dies:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 136)
Saltem aliquot dies Profer, dum proficiscor aliquo ne videam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 191)
Aliquot me adiere ex te auditum qui aiebant hodie filiam Meam nubere tuo gnato:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 311)
Dis pol habeo gratiam Quum in pariundo aliquot affuerunt liberae.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 4106)
Sine illum priores partes hosce aliquot dies Apud me habere.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 2113)
Antipho Heri aliquot adolescentuli coimus in Piraeeo, In hunc diem ut de symbolis essemus.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 42)

SEARCH

MENU NAVIGATION