라틴어 문장 검색

Διόνυσον, ut ipse vates ait, ἀπὸ τοῦ δινεῖσθαι καὶ περιφέρεσθαι, id est quod circumferatur in ambitum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 13:2)
Argiphontes praeterea cognominatur, non quod Argum peremerit, quem ferunt per ambitum capitis multorum oculorum luminibus ornatum, custodisse Iunonis imperio Inachi filiam, eius deae pellicem, conversam in bovis formam:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 12:1)
Is ergo ambitus caeli stellarum luminibus ornatus tunc aestimatur enectus a Mercurio, cum sol diurno tempore obscurando sidera veluti enecat, vi luminis sui conspectum eorum auferendo mortalibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 13:4)
Hi dracones parte media voluminis sui invicem nodo quem vocant Herculis obligantur, primaeque partes eorum reflexae in circulum pressis osculis ambitum circuli iungunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 16:2)
quod significat nihil eos rectum nihil superum cogitasse totius vitae eorum gressu atque processu in inferna mergente.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 9:2)
Haec dea leonibus vehitur, validis impetu atque fervore animalibus, quae natura caeli est cuius ambitu aer continetur qui vehit terram.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 8:2)
Ergo Inui cornua barbaeque prolixa demissio naturam lucis ostendunt, qua sol et ambitum caeli superioris inluminat et inferiora conlustrat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXII. 4:1)
nec mirum, cum et ad philosophos ambitus vester paulo ante provexerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 9:4)
Homerus magnitudinem corporum alto latoque dimensus est et verborum ambitu membra depinxit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 19:1)
Qui venatibus gaudet interrogetur de silvae ambitu, de ambage lustrorum, de venationis eventu.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 13:1)
letalisque ambitus urbi, Annua venali referens certamina Campo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:16)
Perdita tunc urbi nocuerunt saecula, postquam Ambitus, et luxus, et opum metuenda facultas Transverso mentem dubiam torrente tulerunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:61)
Pompeio magno eiusque amicis, qui Caesaris processibus invidebant, bellum civile gessit in Farsalia, quo Pompeius victus Alexandriae occiditur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2868)
vires vltra sortemque senectae quia senectae sors quies est et otium, sicut pueritiae ludus, amor adulescentiae, ambitus iuvenalis aetatis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1141)
per eos autem qui saxum volvunt ambitum vult et repulsam significari, quia semel repulsi petitores ambire non desinunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5969)

SEARCH

MENU NAVIGATION