라틴어 문장 검색

"ut improbe, usurpo victoriam."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 40장 1:3)
unde et amicitia exsistebat et iustitia atque aequitas, eaeque et voluptatibus et multis vitae commodis anteponebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 29:3)
nec enim ab isto officio, quod semper usurpavi cum valerem, abduci incommodo meo debui, nec ullo casu arbitror hoc constanti homini posse contingere, ut ulla intermissio fiat offici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 10:7)
quam ob rem cave Catoni anteponas ne istum quidem ipsum, quem Apollo, ut ais, sapientissimum iudicavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 12:1)
ego vos hortari tantum possum, ut omnibus rebus humanis anteponatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 22:8)
quis est qui C. Fabrici, M'. Curi non cum caritate aliqua benevola memoriam usurpet, quos numquam viderit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 36:2)
sin vero erunt aliqui reperti qui pecuniam praeferre amicitiae sordidum existiment, ubi eos inveniemus, qui honores magistratus imperia potestates opes amicitiae non anteponant, ut, cum ex altera parte proposita haec sint, ex altera ius amicitiae, non multo illa malint?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 80:4)
ubi enim istum invenias, qui honorem amici anteponat suo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 81:2)
numquam se ille Philo, numquam Rupilio, numquam Mummio anteposuit, numquam inferioris ordinis amicis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 88:3)
iam neminem antepones Catoni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 4:10)
at Cyri vitam et disciplinam legunt, praeclaram illam quidem, sed neque tam nostris rebus aptam nec tamen Scauri laudibus anteponendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 29장 3:6)
et nocuimus fortasse, quod veteres orationes post nostras, non a me quidem - meis enim illas antepono - , sed a plerisque legi sunt desitae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 32장 2:5)
huic alii parem esse dicebant, alii anteponebant L. Crassum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 38장 2:1)
Etiamne Q. Scaevolae Servium nostrum anteponis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 41장 2:4)
Quid, adulescentibus nobis cum esset Cotta et Hortensius, num quis, cui quidem eligendi potestas esset, quemquam his anteponebat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION