라틴어 문장 검색

Mercurio puerum diva Cythereide natum naides Idaeis enutrivere sub antris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 30:1)
Gentibus innumeris circumque infraque relictis Aethiopum populos Cepheaque conspicit arva.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 67:3)
Quae mirata diu factas pedis ictibus undas, silvarum lucos circumspicit antiquarum antraque et innumeris distinctas floribus herbas felicesque vocat pariter studioque locoque Mnemonidas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 27:4)
Pieros has genuit Pellaeis dives in arvis, Paeonis Euippe mater fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 32:3)
Ergo illic saeva vertentia glaebas fregit aratra manu, parilique irata colonos ruricolasque boves leto dedit arvaque iussit fallere depositum vitiataque semina fecit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 46:4)
Iamque Chimaeriferae, cum sol gravis ureret arva, finibus in Lyciae longo dea fessa labore sidereo siccata sitim conlegit ab aestu, uberaque ebiberant avidi lactantia nati.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:5)
Inde Calaureae Letoidos adspicit arva, in volucrem versi cum coniuge conscia regis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 31:1)
"At non impune feremus, quaeque inhonoratae, non et dicemur inultae" inquit, et Oeneos ultorem spreta per agros misit aprum, quanto maiores herbida tauros non habet Epiros, sed habent Sicula arva minores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 30:5)
nam me Pelopeia Pittheus misit in arva, suo quondam regnata parenti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 64:5)
Functaque mandato fecundum deserit orbem inque domos inopes adsueta revertitur antra.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 84:4)
Namque sacer nymphis Carthaea tenentibus arva ingens cervus erat, lateque patentibus altas ipse suo capiti praebebat cornibus umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 14:2)
Sacris offensa nefandis ipsa suas urbes Ophiusiaque arva parabat deserere alma Venus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 28:6)
Neu desint tela furori, forte boves presso subigebant vomere terram, nec procul hinc multo fructum sudore parantes dura lacertosi fodiebant arva coloni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 4:5)
Nunc quoque iam veteris percepto semine venae arva rigent auro madidis pallentia glaebis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 17:3)
Ille, perosus opes, silvas et rura colebat Panaque montanis habitantem semper in antris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION