라틴어 문장 검색

Et ecce dum quadam vice simul corporali solacio fungerentur, domina militi annulum suum dedit.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 20. Filii regis historia: Inclusa 1:10)
Miles vero per foramen via breviori pertransiens domine annulum redidit et reversus est.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 20. Filii regis historia: Inclusa 1:13)
Cumque maritus viginti clavatas aperiens turrim ascendisset, annulum in digito domine invenit.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 20. Filii regis historia: Inclusa 1:14)
Qui concessit et inter alia proprie uxoris digitum tenendo militis annulum inposuit.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 20. Filii regis historia: Inclusa 1:30)
Circa feminas quidem etiam illa maiorum instituta ceciderunt quae modestiae, quae sobrietati patrocinabantur, cum aurum nulla norat praeter unico digito quem sponsus obpignorasset pronubo anulo, cum mulieres usque adeo vino abstinerentur, ut matronam ob resignatos cellae vinariae loculos sui inedia necarint, sub Romulo vero quae vinum attigerat, inpune a Metennio marito trucidata sit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 4:1)
Nemo adhuc Romae deum verum adorabat cum Hannibal apud Cannas per Romanos anulos caedes suas modio metiebatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 8:1)
additur fabula, quod vulgo Sabini aureas armillas magni ponderis bracchio laevo gemmatosque magna specie anulos habuerint, pepigisse eam quod in sinistris manibus haberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 126:1)
lati clavi, anuli aurei positi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 96:2)
tantumque Flavi comitia indignitatis habuerunt ut plerique nobilium anulos aureos et phaleras deponerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 687:1)
ad fidem deinde tam laetarum rerum effundi in vestibulo curiae iussit anulos aureos, qui tantus acervus fuit ut metientibus dimidium supra tris modios explesse sint quidam auctores;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 139:1)
nuntius Cannensis victoriae Mago Carthaginem missus anulos aureos corporibus occisorum detractos in vestibulo curiae effudit, quos excessisse modii mensuram traditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 2)
aurum, argentum, aes signatum omne senatores crastino die in publicum conferamus, ita ut anulos sibi quisque et coniugi et liberis, et filio bullam, et quibus uxor filiaeve sunt singulas uncias pondo auri relinquant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 502:1)
cum effusis gaudio lacrimis cupere vero diceret, tum puero anulum aureum, tunicam lato clavo cum Hispano sagulo et aurea fibula equumque ornatum donat, iussisque prosequi quoad vellet equitibus dimisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 316:1)
anulis Marcelli simul cum corpore Hannibal potitus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 423:1)
eius signi errore ne qui dolus necteretur a Poeno metuens, Crispinus circa civitates proximas miserat nuntios occisum conlegam esse anulisque eius hostem potitum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 423:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION