라틴어 문장 검색

I quoque, delectos mactatos obrue tauros (cognita res usu) de putri viscere passim florilegae nascuntur apes, quae more parentum rura colunt operique favent in spemque laborant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 30:2)
Nonne vides, quos cera tegit sexangula, fetus melliferarum apium sine membris corpora nasci et serosque pedes serasque adsumere pennas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 30:9)
horrea formicae tendunt ad inania numquam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 96)
nec patriam magis ille suam desiderat et quae plurima eum patria sentit abesse sibi, quam vultus oculosque tuos, o dulcior illo melle, quod in ceris Attica ponit apis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 413)
haec opifex apis aërio rore liquat tenuique thymo, nexilis inscia conubii.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum20)
talis nostrorum sollertia centiplicatos agrorum rediget fructus, quibus acrius instat, nec metuit ne congestum populetur acervum curculio vel nigra cavis formica recondat.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2363)
Qualis apes aestate nova per florea rura exercet sub sole labor, cum gentis adultos educunt fetus, aut cum liquentia mella stipant et dulci distendunt nectare cellas, aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto ignavom fucos pecus a praesepibus arcent:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 27:8)
Ac velut ingentem formicae farris acervum cum populant, hiemis memores, tectoque reponunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 16:6)
ac - velut in pratis ubi apes aestate serena floribus insidunt variis, et candida circum lilia funduntur - strepit omnis murmure campus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 27:2)
Huius apes summum densae (mirabile dictu), stridore ingenti liquidum trans aethera vectae, obsedere apicem, ex pedibus per mutua nexis examen subitum ramo frondente pependit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 5:9)
Inclusas ut cum latebroso in pumice pastor vestigavit apes fumoque implevit amaro:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 23:18)
hinc tibi, quae semper, vicino ab limite, saepes Hyblaeis apibus florem depasta salicti saepe levi somnum suadebit inire susurro;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS37)
Dum iuga montis aper, fluvios dum piscis amabit, dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae, semper honos nomenque tuum laudesque manebunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS49)
nec lacrimis crudelis Amor, nec gramina rivis, nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.29)
Quid faciat laetas segetes, quo sidere terram vertere, Maecenas, ulmisque adiungere vitis conveniat, quae cura boum, qui cultus habendo sit pecori, apibus quanta experientia parcis, hinc canere incipiam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION