라틴어 문장 검색

Si et doctrinam saecularis litteraturae ut stultitiae apud deum deputatam aspernamur, satis praescribitur nobis et de illis speciebus spectaculorum, quae saeculari litteratura lusoriam vel agonisticam scaenam dispungunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 3:2)
Paschalis vero pastor S. Romanae Ecclesiae, et in toto orbe terrarum Christianae fidei ac religionis [0594D] examinator, Baldewini precibus et S. Hierosolymitanae Ecclesiae satisfaciens, consilio fidelium fratrem, Mauritium unum de duodecim cardinalibus, legatum S. Romanae Ecclesiae Hierosolymam proficisci destinavit, ut vice domini apostolici ipsum patriarcham, pro merito et culpa discussum aut excusatum, in cathedram episcopalem sanciret, aut victum et juste condemnatum de apostolica sententia deponeret ac feriret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 95:1)
Itaque jussu domini apostolici frater Mauri tius Hierosolymam profectus, Baldewinum regem universamque Ecclesiam in verbo domini apostolici salutavit, benedictionem dedit, et audire in omni justitia et veritate regem et filios sanctae Ecclesiae Deo obedientes se asseruit, et mala omnia in bonum [0595A] apostolica auctoritate velle commutare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 95:2)
Tum Bonifatius consiliarius apostolici papae, et alii perplures, qui eum temporibus Agathonis papae ibi uiderant dicebant ipsum esse episcopum, qui nuper Romam accusatus a suis, atque ab apostolica sede iudicandus aduenerit:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 5:12)
scilicet centum mancussas in honorem Sancti Petri, specialiter ad emendum oleum, quo impleantur omnia luminaria illius apostolicae ecclesiae in vespera Paschae, et aequaliter in galli cantu, et centum mancussas in honorem Sancti Pauli, eadem condicione, ad comparandum oleum in ecclesia Sancti Pauli Apostoli ad implenda luminaria in vespera Paschae et in galli cantu, centum quoque mancussas universali papae apostolico.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 16 19:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION