라틴어 문장 검색

ac ne quam suspicionem infirmitatis daret, castrensibus ludis non tantum interfuit, sed etiam missum in harenam aprum iaculis desuper petit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 72장 2:3)
item Liuiam Ocellinam ditem admodum et pulchram, a qua tamen nobilitatis causa appetitus ultro existimatur et aliquanto enixius, postquam subinde instanti uitium corporis secreto posita ueste detexit, ne quasi ignaram fallere uideretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 4:2)
"Infirmitatem valitudinis tuae video et, quantum in uno te sit, scio:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 19:6)
et quia sui pars quelibet non adepto quolibet ubi (quod est impossibile) movetur ad aliud, inde est quod semper movetur et nunquam quiescit, et est eius appetitus.
(단테 알리기에리, Epistolae 120:4)
Et ideo dico quod iudicium medium est apprehensionis et appetitus:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 12:11)
Si ergo iudicium moveat omnino appetitum et nullo modo preveniatur ab eo, liberum est;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 12:13)
si vero ab appetitu quocunque modo proveniente iudicium moveatur, liberum esse non potest, quia non a se, sed ab alio captivum trahitur. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 12:14)
sunt ergo huiusmodi regimina remedia contra infirmitatem peccati. 15.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:42)
in quo dicimus illud esse maxime delectabile quod per pretiosissimum obiectum appetitus delectat:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 20:5)
at ob exercitus infirmitatem, Brunsvicum, die, quo, Comes Cornwallis Novam Arcam intrarat, sese contulit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.35)
Cum civitatum foederatarum Americanarum infirmitas omnibus manifesta videretur, et vincula, quibus Columbi terra latissima continebatur, solverentur, Washingtonium omnium, qui hance nostram praeclaram rempublicam stabiliverant, principem vidimus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.25)
"aquam bibere, sed vinum modicum utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:16)
vix hoc stomachi dolor et frequens meretur infirmitas.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:18)
"Benedic, anima mea, dominum et ne obliviscaris omnes retributiones eius, qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas et redimit ex corruptione vitam tuam."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 12:5)
"Propter hoc conplaceo mihi in infirmitatibus meis, et:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION