라틴어 문장 검색

fervorem autem quo animus excandescit excitaturque alias ad iram alias ad virtutes nonnumquam ad temporalis furoris excessum, per quas res etiam bella nascuntur, Martem cognominaverunt, cuius vim poeta exprimendo et similitudini ignis adplicando ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 6:2)
Publius Mucium inprimis malivolum cum vidisset solito tristiorem:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 8:2)
At non ego, Caesar, periclitante te Actiaco bello vicarium quaesivi, sed pro te ipse pugnavi, detexitque inpressas cicatrices.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 27:4)
Fuit enim vestitu ad munditiem curioso, et ut bene amictus iret, faciem in speculo quaerebat, ubi se intuens togam corpori sic applicabat, ut rugas non forte sed industria locatas artifex nodus astringeret et sinus ex conposito defluens modum lateris ambiret.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 4:2)
Nam cum esset apud se ad Lavernium Scipio unaque Pontius, adlatus est forte Scipioni accipenser, qui admodum raro capitur, sed est piscis, ut ferunt, inprimis nobilis.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 4:1)
motus vero aquam novam semper ac novam corpori adplicat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 13:3)
Quia me ordo, ait, ad similitudinem consultationis adplicat, reducendus mihi est ad convivium sermo qui longius a mensa iam fuerat evagatus et ad alias transierat quaestiones.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 1:2)
Inprimebatur autem sculptura materiae anuli, sive ex ferro sive ex auro foret, et gestabatur, ut quisque vellet, quacumque manu, quolibet digito.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 12:4)
Quippe et vox ad aures ultro venit, et aurae in nares influunt, et palato ingeritur quod gignat saporem, et corpori nostro adplicantur tactu sentienda.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 6:1)
Impressit dentes Haemorrhois aspera Tullo Magnanimo iuveni, miratorique Catonis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:49)
Bis senis modo messibus peractis Vix unum puer adplicabat annum.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXVIII3)
Fortius inpressi quotiens tibi basia quinque, Barbatus labris, Dindyme, fio tuis.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLII3)
sed veteres 'unde' etiam ad personam adplicabant, ita ut ad omne genus, ad omnem numerum iungerent, ut hoc loco 'genus unde Latinum' masculino generi et numero singulari iunxit, alibi genus femininum et numerum pluralem refert, ut nymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus unde est, sicut 'hinc' particulam, cum sit loci adverbium, Terentius vetuste ad personam transtulit sed eccum Syrum incedere video:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 624)
unde et Dido paulo post 'quae vis inmanibus adplicat oris'?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5374)
adplicat secundum praesentem usum per 'd' prima syllaba scribitur, secundum antiquam orthographiam, quae praepositionum ultimam litteram in vicinam mutabat, per 'p', secundum euphoniam per 'a' tantum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6164)

SEARCH

MENU NAVIGATION