라틴어 문장 검색

neque id tamen satis est, tametsi magnum est, sed sequitur spes utilitatis atque amicitiae, ne nomenclator solum sed amicus etiam bonus esse videare.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 9:1)
quae tametsi ita sunt scripta ut non ad omnis qui honores petant sed ad te proprie et ad hanc petitionem tuam valeant, tamen tu si quid mutandum esse videbitur aut omnino tollendum aut si quid erit praeteritum velim hoc mihi dicas;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 14장 7:2)
quare, tametsi me fateor usurum quibusdam, quae philosophorum libris continentur, tamen ea iure vereque contenderim esse operis nostri proprieque ad artem oratoriam pertinere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 12:1)
quae mihi non approbantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 138:6)
his approbatis, simul manifestum est illud quoque, quem finem vel quid summum et ultimum habeat rhetorice, quod τέλοσ dicitur, ad quod omnis ars tendit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 247:3)
deinceps rationibus variis et quam copiosissimis verbis approbari putant oportere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 356:3)
quas virtutes cum etiam in litigatore debeat orator, si fieri potest, approbare, utique ipse aut habeat aut habere credatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 91:2)
maximus autem usus approbando refellendoque fine propriorum ac differentium, nonnunquam etiam etymologiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 153:1)
cominius autem - tametsi ignoscite mihi, iudices.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 102:2)
quorum tametsi utrumque convenit orationi, tamen possis illud grammaticum hoc rhetoricum magis dicere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 156:3)
naribus non fere quidquam decenter ostendimus, tametsi derisus iis, contemptus, fastidium significari solet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 227:1)
nec hoc dico (quia severiores sequi placet leges) pro patre, fratre, amico periclitantibus, tametsi non mediocris est, iustitiae proposita imagine, inde pietatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 46:1)
Ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen in primis arduom videtur res gestas scribere:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 3장4)
Quae tametsi animus aspernabatur insolens malarum artium, tamen inter tanta vitia imbecilla aetas ambitione corrupta tenebatur;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 3장9)
Catilina ubi eos, quos paulo ante memoravi, convenisse videt, tametsi cum singulis multa saepe egerat, tamen in rem fore credens univorsos appellare et cohortari in abditam partem aedium secedit atque ibi omnibus arbitris procul amotis orationem huiusce modi habuit:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION