라틴어 문장 검색

Profligaverat bellum Iudaicum Vespasianus, obpugnatione Hierosolymorum reliqua, duro magis et arduo opere ob ingenium montis et pervicaciam superstitionis quam quo satis virium obsessis ad tolerandas necessitates superesset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 4장5)
cunctator natura et cui cauta potius consilia cum ratione quam prospera ex casu placerent, compleri fossas, aperiri campum, pandi aciem iubebat, satis cito incipi victoriam ratus ubi provisum foret ne vincerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 25장5)
apud Othonianos pavidi duces, miles ducibus infensus, mixta vehicula et lixae, et praeruptis utrimque fossis via quieto quoque agmini angusta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장10)
neque arduum fuit, magna per provincias Germanici exercitus fama;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 58장7)
'omnes, qui magnarum rerum consilia suscipiunt, aestimare debent an quod inchoatur rei publicae utile, ipsis gloriosum, promptum effectu aut certe non arduum sit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장2)
sufficere videbantur adversus Vitellium pars copiarum et dux Mucianus et Vespasiani nomen ac nihil arduum fatis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 82장10)
sistere tertiam decimam legionem in ipso viae Postumiae aggere iubet, cui iuncta a laevo septima Galbiana patenti campo stetit, dein septima Claudiana, agresti fossa (ita locus erat) praemunita;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 21장3)
incipere obpugnationem fesso per diem noctemque exercitu arduum et nullo iuxta subsidio anceps:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 26장4)
ardua urbis moenia, saxeae turres, ferrati portarum obices, vibrans tela miles, frequens obstrictusque Vitellianis partibus Cremonensis populus, magna pars Italiae stato in eosdem dies mercatu congregata, quod defensoribus auxilium ob multitudinem, obpugnantibus incitamentum ob praedam erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 30장2)
cumulatae corporibus fossae, nec caede tantum et vulneribus, sed ruina et suis plerique telis interiere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 20장12)
in conspectu castrorum constitui signa fossamque et vallum circumdari Vocula iubet:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 34장10)
ne Tutor quidem maturavit superiorem Germaniae ripam et ardua Alpium praesidiis claudere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 70장4)
et addiderat fossas obicesque saxorum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 71장10)
Romanus exercitus castra fossa valloque circumdedit, quis temere antea intutis consederat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 75장9)
sed urbem arduam situ opera molesque firmaverant, quis vel plana satis munirentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 11장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION