라틴어 문장 검색

est igitur rarus, rus qui colere audeat, isque hac arat infelix, hac tenet arma manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1011)
Cum “operari” significet terram confodere, arare vel agros colere, “custodire” autem significat protegere, tueri, praeservare, servare, vigilare.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 88:8)
nec enim caelo lex carnea fluxit, quam tu carne colis, sed Christo feta meamque spem paritura utero, quam spem, nisi numinis almum lumen et adventum Domini, quem viderat Abrae prima fides, nostrisque Pater promiserat olim perspiciendum oculis et legis voce probandum?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3119)
nos holeris coma, nos siliqua feta legumine multimodo paverit innocuis epulis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum17)
o beatus ortus ille, virgo cum puerpera edidit nostram salutem feta Sancto Spiritu, et puer redemptor orbis os sacratum protulit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae7)
hunc, quem latebra et obstetrix et virgo feta et cunulae, et inbecilla infantia, regem dederunt gentibus, peccator intueberis celsum coruscis nubibus, deiectus ipse et inritis plangens reatum fletibus, cum vasta signum bucina terris cremandis miserit, et scissus axis cardinem mundi ruentis solverit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias27)
ultima carnificina dehinc, non laceratio vulnifica, crate tenus nec arata cutis, flamma sed undique lampadibus in latera stomachumque furit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.42)
"inde alii stimulos et acumina ferrea vibrant, qua parte aratis cera sulcis scribitur, et qua secti apices abolentur et aequoris hirti rursus nitescens innovatur area."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.18)
"' his Maccabeos incitans stimulis parens hostem subegit subiugatum septies, quot feta natis, tot triumphis inclyta;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1323)
plena laborantes aegre domus accipit undas, artaque confertis aestuat in foribus, maternum pandens gremium, quo condat alumnos ac foveat fetos adcumulata sinus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.59)
Nunquam tam mane egredior, neque tam vesperi Domum revertor, quin te in fundo conspicer Fodere, aut arare, aut aliquid ferre.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 112)
Talia flammato secum dea corde volutans nimborum in patriam, loca feta furentibus austris, Aeoliam venit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 5:1)
scandit fatalis machina muros, feta armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 10:3)
Longa tibi exsilia, et vastum maris aequor arandum, et terram Hesperiam venies, ubi Lydius arva inter opima virum leni fluit agmine Thybris:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 32:18)
Terra procul vastis colitur Mavortia campis, Thraces arant, acri quondam regnata Lycurgo, hospitium antiquum Troiae sociique Penates, dum Fortuna fuit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION