라틴어 문장 검색

Exemplar autem ab artificibus plumbariis possumus accipere, quod palloribus occupatos habent corporis colores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장49)
Item Pythagoras normam sine artificis fabricationibus inventam ostendit, et quod magno labore fabri normam facientes vix ad verum perducere possunt, id rationibus et methodis emendatum ex eius praeceptis explicatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말18)
Namque aequaliter per id cavum influens aqua sublevat scaphium inversum, quod ab artificibus phellos sive tympanum dicitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장21)
artificumque manus inter se hoc est, habebat artificum conparationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4551)
Licet enim unus artifex non possit causare vel scire ex suis principiis veritates scientiarum aliorum artificum, non tamen eas negare debet.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 51:2)
Singula dum Fronesis miratur et omnia temptat Vestigare sue racionis legibus, illam Asistens matrona monet, ne sompniet illic Humanas leges mundanaque federa, cursus Nature nostrasque uices, ubi nulla potestas Illius, sed cuncta silent decreta, pauescunt Leges, iura stupent, ubi regnat sola uoluntas Artificis summi, que uult a canone nostro Excipiens, ubi iura pauent et regula cedit Artifici, canonque silet, dictante magistro.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:31)
Si et doctrinam saecularis litteraturae ut stultitiae apud deum deputatam aspernamur, satis praescribitur nobis et de illis speciebus spectaculorum, quae saeculari litteratura lusoriam vel agonisticam scaenam dispungunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION