라틴어 문장 검색

ab eis qui maxime P. Clodi morte acquierunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 37장 2:8)
dixi domum Romae fuisse quo iste ne aspirarit quidem, servos compluris, ex quibus iste possederit neminem, ne attigerit quidem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 29장 2:4)
in eius modi re quisquam tam impudens reperietur qui ad alienam causam, invitis iis quorum negotium est, accedere aut adspirare audeat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 5장 4:1)
sed de isto custode toto sic vobis brevissime respondebo, non esse hos talis viros commissuros ut ad causam tantam a me susceptam, mihi creditam, quisquam subscriptor me invito adspirare possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 1:4)
sed haec nisi conlocata et quasi structa et nexa verbis ad eam laudem quam volumus aspirare non possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 41장 1:1)
Qua re cum aures extremum semper exspectent in eoque acquiescant, id vacare numero non oportet, sed ad hunc exitum iam a principio ferri debet verborum illa compre- hensio et tota a capite ita fluere, ut ad extremum veniens ipsa consistat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 59장 1:5)
haec etiam in eculeum coiciuntur, quo vita non adspirat beata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 13:1)
occupavi te inquit, Fortuna, atque cepi omnisque aditus tuos interclusi, ut ad me adspirare non posses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 27:1)
nec vero illa sibi remedia comparavit ad tolerandum dolorem, firmitatem animi, turpitudinis verecundiam, exercitationem consuetudinemque patiendi, praecepta fortitudinis, duritiam virilem, sed una se dicit recordatione adquiescere praeteritarum voluptatium, ut si quis aestuans, cum vim caloris non facile patiatur, recordari velit sese aliquando in Arpinati nostro gelidis fluminibus circumfusum fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 74:1)
Iam Phasidos unda orbata est avibus, mutoque in litore tantum solae desertis adspirant frondibus aurae.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:18)
Magno tamen fomento dolor meus acquiescit, si hunc saltem fortem et incolumem, paremque illi patri illi avo fortuna servaverit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 21 4:1)
Ut enim crudum adhuc vulnus medentium manus reformidat, deinde patitur atque ultro requirit, sic recens animi dolor consolationes reicit ac refugit, mox desiderat et clementer admotis acquiescit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 11:1)
Gratum est quod nos requiris, gratum quod his fomentis acquiescis;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 7 2:1)
Sed quamquam his solaciis acquiescam, debilitor et frangor eadem illa humanitate, quae me ut hoc ipsum permitterem induxit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 16 3:1)
di, coeptis (nam vos mutastis et illas) adspirate meis primaque ab origine mundi ad mea perpetuum deducite tempora carmen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION