라틴어 문장 검색

Nec abhorrebat moribus uxor Tullia, quae, ut virum regem salutaret, supra cruentum patrem vecta carpento consternatos equos exegit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 53:1)
Ancharius ipso vidente Mario confossus est, quia fatalem illam scilicet manum non porrexerat salutanti.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 16:2)
cui simul infula virgineos circum data comptus ex utraque pari malarum parte profusast, et maestum simul ante aras adstare parentem sensit et hunc propter ferrum celare ministros aspectuque suo lacrimas effundere civis, muta metu terram genibus summissa petebat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 4:4)
tum portas propter aena signa manus dextras ostendunt adtenuari saepe salutantum tactu praeterque meantum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:23)
neque enim se dividit illim nec removet satis a proiecto corpore et illum se fingit sensuque suo contaminat astans.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 23:4)
certe equidem finis vitae mortalibus adstat nec devitari letum pote, quin obeamus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 29:2)
Quos cum aspexisset obviamque processisset ac perblande salutavisset, conversus ad Furium Albinum, qui tum forte cum Avieno aderat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 16:1)
sicut apud Tuscos Nonae plures habebantur, quod hi nono quoque die regem suum salutabant et de propriis negotiis consulebant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 13:2)
quippe ab Androne quodam Laodiceno salutatus cum causam adventus requisisset comperissetque, nam ille se legatum de libertate patriae ad Caesarem venisse respondit, ita expressit publicam servitutem:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 12:2)
Salutatus similiter a psittaco emi eum iussit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 30:1)
Cum autem Scipio unum et alterum ex his qui eum salutatum venerant invitavisset, pluresque etiam invitaturus videretur, in aurem Pontius:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 4:2)
Ipsi intus dextra ac laeva pro turribus adstant, Armati ferro et cristis capita alta coruscis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 26:2)
Si non ingentem foribus domus alta superbis Mane salutantum totis vomit aedibus undam;
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 4:3)
Mane salutantum totis vomit aedibus undam.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 3:1)
In eo loco qui dominum eius domus salutatum venerant priusquam admitterentur consistebant:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION