라틴어 문장 검색

Ergo, priusquam indurescant, cutem incidere, et cucurbitulam accommodare oportet, quae quidquid illuc malae corruptaeque materiae coiit, extrahat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 1:5)
Qui festinant, adstringere cutem lino debent, quo celerius secent;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 13:1)
si nimium, aut adstringenda, aut etiam rursus tenuis habenula ab ulteriore ora excidenda:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 27:3)
deinde alterius lini duo capita ex superiore parte, alterius ex inferiore adstringere inter se;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 33:7)
isque paulatim indurescens, interiori potentiae se opponit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 40:2)
cognitisque ex motu maxillarum musculorum initiis, leviter super eos cutem inciderent, diductisque per retusos hamos oris, insererent linamenta, ut neque inter se cutis antiqui fines committerentur, et in medio caro incresceret, quae venas, ex quibus humor ad oculos transiret, adstringeret.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 51:6)
Quod si factum statim non est, indurescit extrinsecus maxilla, ut is hiare non possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 5:3)
Tonsillas autem, quae post inflammationes induruerunt, ἀντιάδεσ autem a Graecis appellantur, quum sub levi tunica sint, oportet digito circumradere et evellere:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 8:1)
a quibusdam, ad imum acu trajecta, duo lina ducente, deinde utriusque lini duobus capitibus diversae partes adstrictae;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIV De umbilici vitiis. 5:5)
post haec umbilicum attrahere, et qua nota atramenti est, lino adstringere:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIV De umbilici vitiis. 7:1)
at si is vehemente increvit, renititur sicut uter repletus et arcte adstrictus:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 7:8)
nervus ex quo testiculus dependet plenior fit, simulque indurescit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 11:3)
Quidam hic quoque duo lina acu trajiciunt, binisque singulorum capitibus diversas partes adstringunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXI De omenti in scrotum prolapsi curatione. 3:1)
At si nervus induruit, curari res neque manu, neque medicamento potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIII De carne quae inter tunicas testiculorum increvit, et de nervo indurato. 1:3)
Item molles calculos, et ex pluribus minutisque, sed inter se parum adstrictis, indicat urina, trahens quasdam quasi squamulas.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 21:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION