라틴어 문장 검색

Sed Nerio a veteribus sic declinabatur, quasi Anio;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 7:1)
Ad ea cavenda atque declinanda perinde esse oportet animo prompto semper atque intento, ut sunt athletarum, qui ' pancratiastae' vocantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVIII 4:3)
Namque, ut pauca tibi nunc quaestionum capita adtingam, iam omnium primum hoc de iudicis officio quaeritur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 15:1)
quod Xenophon, in libris quos dictorum atque factorum Socratis commentarios composuit, negat Socraten de caeli atque naturae causis rationibusque umquam disputavisse, ac ne disciplinas quidem ceteras, quae μαθήματα Graeci appellant, quae ad bene beateque vivendum non pergerent, aut attigisse aut comprobasse, idcircoque turpiter eos mentiri dicit, qui dissertationes istiusmodi Socrati adtribuerent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, III 6:2)
et quam ob causam Telemachus cubans iunctim sibi cubantem Pisistratum non manu adtigerit, sed pedis ictu excitarit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VI 4:5)
'si attigeris venam illius.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 5:2)
ac propterea, quantum habui temporis subsicivi, medicinae quoque disciplinae libros attigi, quos arbitrabar esse idoneos ad docendum, et ex his cum alia pleraque ab isto humanitatis usu non aliena, tum de venis quoque et arteriis didicisse videor ad hunc ferme modum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 9:2)
ignis . Si digito attigero, incendam silvam simul omnem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 14:5)
Atque id fecerunt, ne causatio ista aegri corporis perpetuam vocationem daret fidem detractantibus iurisque actiones declinantibus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 31:3)
'Mei' autem casus interrogandi est, quem 'genetivum' grammatici vocant, et ab eo declinatur, quod est 'ego';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VI 9:1)
' 'Tui' aeque declinatur ab eo, quod est 'tu';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VI 9:3)
Sic namque Plautus declinavit in in hisce versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VI 10:1)
Sed quomodocunque se res haberent quoad obligationis respectum quem rex duci Britanniae debere videretur, tamen regem suum adduci non posse ut crederet regem Henricum ab eo quod iustum est declinaturum, aut in causam tam iniquam descensurum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:25)
Verum antequam ista speciosa legatio advenisset, ducis Britanniae res haud leviter perculsae sunt et manifesto declinare coeperunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 25:7)
In qua re versus finem vitae suae declinavit nimis in partem sinistram.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION