라틴어 문장 검색

quicquid vera ratio commendat, solidum et aeternum est, firmat animum attollitque semper futurum in excelso;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 31:2)
Etiam si disputarem, nec supploderem pedem nec manum iactarem nec attollerem vocem, sed ista oratoribus reliquissent!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 2:2)
nihil habet, in quod amplius possit attolli.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 19:6)
Multi inveniuntur qui ignem inferant urbibus, qui inexpugnabilia saeculis et per aliquot aetates tuta prosternant, qui aequum arcibus aggerem attollant et muros in miram altitudinem eductos arietibus ac machinis quassent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 61:1)
Contra illos, qui gratiam ac potentiam attollunt, otium ipse suspiciat traditum litteris et animum ab externis ad sua reversum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 72:2)
Cum audirem certe illum, talia mihi videbantur, non solida, sed plena, quae adulescentem indolis bonae attollerent et ad imitationem sui evocarent sine desperatione vincendi, quae mihi adhortatio videtur efficacissima.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 12:2)
Ista iam a formatione morum recesserunt, sed levant animum et ad ipsarum, quas tractat, rerum magnitudinem attollunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 19:3)
fugit lux alma et obscurat genas nox alta et aether abditus tenebris latet, sed ecce gemino sole praefulget dies geminumque duplices Argos attollit domus.
(세네카, 아가멤논 13:10)
famuli, attollite, refovete gelido latice.
(세네카, 아가멤논 14:4)
altior, inquit, humana uisa est circa me species eminere et puellares lacertos supra uirile robur attollere.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 21:4)
itaque dum genera dicendi transfert et modo exilis esse uolt nudisque rebus haerere, modo horridus et ualens potius quam cultus, modo breuis et concinnus, modo nimis se attollit, modo nimis se deprimit, ingenio suo inlusit et longe deterius senex dixit quam iuuenis dixerat;
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 5:3)
Non audebit adversus multa oculos attollere ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 22:3)
Quid superbia in tantam vanitatem attollimur, ut beneficia a servis indignemur accipere et sortem eorum spectemus obliti meritorum ?
(세네카, 행복론, Liber III 121:1)
Pompeium aliosque Pompeios, nisi unius viri magnitudo tanta quondam, ut satis alte omnes suos etiam ruina eius attolleret ?
(세네카, 행복론, Liber IV 143:2)
Urgent et circumstant vitia undique nec resurgere aut in dispectum veri attollere oculos sinunt, sed immersos et in cupiditatem infixos premunt.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION