라틴어 문장 검색

hi sunt, quorum laudari audis in otio occupationes in pace praedas, inter arma fugas inter vina victorias, hi sunt, qui causas morantur adhibiti impediunt praetermissa fastidiunt admoniti obhviscuntur locupletati, hi sunt, qui emunt lites vendunt inter-cessiones, deputant arbitros iudicanda dictant dictata convellunt, attrahunt litigaturos protrahunt audiendos, trahunt addictos retrahunt transigentes.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 2:1)
Tantumne te Vasatium civitas non caespiti imposita sed pulveri, tantum Syrticus ager ac vagum solum et volatiles ventis altercantibus harenae sibi possident, ut te magnis flagitatum precibus, parvis separatum spatiis, multis exspectatum diebus attrahere Burdigalam non potestates, non amicitiae, non opimata vivariis ostrea queant?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 1:1)
deinde, cum is ferociter negasset se iturum, nec enim Hannibali ius esse in civem Campanum, concitatus ira Poenus conprehendi hominem vinctumque adtrahi ad sese iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 79:2)
Pleminius impotens irae, neglectam ab Scipione et nimis leviter latam suam iniuriam ratus, nec quemquam aestimare alium eam litem posse nisi qui atrocitatem eius patiendo sensisset, tribunos adtrahi ad se iussit, laceratosque omnibus quae pati corpus ullum potest suppliciis interfecit, nec satiatus vivorum poena insepultos proiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 132:1)
ceterum, quem ad modum superbe et violenter me faterer facere, si, priusquam in Africam traiecissem, te tua voluntate cedentem Italia et inposito in naves exercitu ipsum venientem ad pacem petendam aspernarer, sic nunc, cum prope manu conserta restitantem ac tergiversantem in Africam adtraxerim, nulla sum tibi verecundia obstrictus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 419:1)
indulgentem amatorem unum ex illis miseris attrahi iussum securi percussisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 521:2)
Contraria autem natura attrahenti est non attrahens, licet in substantia simili.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 271:4)
Si corporis attracti, ubi attrahenti contiguum est, attractio longe fortior sit, quam cum vel minimo intervallo separantur ab invicem:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIII. De Corporum etiam non Sphaericorum viribus attractivis. 2:1)
) tam punctum attrahens, quam punctum attractum, geminabitur vis attractionis mutuae, conservatis proportionibus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 30:5)
& si plura sint corpora (quae vel ab unico attrahantur vel omnia se mutuo attrahant) haec ita inter se moveri debeant, ut gravitatis centrum commune vel quiescat vel uniformiter moveatur in directum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 1:7)
patet quod motus perpetuò transfertur à centro ad circumferentiam Vorticis, & per infinitatem circumferentiae absorbetur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 21:3)
Haec autem attractio tanta est quanta foret vicissim attractio corpusculi ejusdem, si modo illud a singulis Sphaerae attractae particulis eadem vi traheretur qua ipsas attrahit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 28:3)
Hinc motus corporis attracti Z idem erit ac si corpus attrahens RSTV esset Sphaericum:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIII. De Corporum etiam non Sphaericorum viribus attractivis. 17:2)
Et hinc si corpus quodvis finitum & ex una parte planum trahat corpusculum e regione medii illius plani, & distantia inter corpusculum & planum collata cum dimensionibus corporis attrahentis perexigua sit, constet autem corpus attrahens ex particulis homogeneis, quarum vires attractivae decrescunt in ratione potestatis cujusvis plusquam quadruplicatae distantiarum;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIII. De Corporum etiam non Sphaericorum viribus attractivis. 51:2)
et tum demum experiendum fuisset, utrum aperto foramine attractus fuisset aer cum sibilo, aut etiam attracta fuisset tanta quantitas aquae post immersionem, quanta fuisset ab initio, si nulla adhibita fuisset mora.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION