라틴어 문장 검색

Quarum Anglia, quamvis territorio et numero incolarum longe inferior, potiores tamen partes fere semper in bellis obtinuit hanc ipsam ab caussam, quod apud Anglos coloni et inferioris ordinis homines militiae habiles sint, rustici Galliae non item.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 6:9)
Quid etiam temporibus imperatorum Romae obtinuit, qui honorem ipsum triumphi sibi et filiis suis de bellis quae praesentes ipsi confecerant tanquam peculiarem reservarunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 15:16)
Cogitationes hominum sequuntur plerunque inclinationes suas, sermones autem doctrinas et opiniones quas imbiberunt, at facta eorum ferme antiquum obtinent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:2)
Pulchritudini igitur praeponatur usus, nisi forte utrunque obtineri possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 1:3)
Tales etiam adhibe qui in negotiis tuis antea tractandis felices fuerunt et obtinuerunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:9)
Si quem moveat inclinatio propria ut parti iniquiori faveat in caussa iudiciali utatur potius auctoritate sua ut rem componat quam ut obtineat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:3)
Petitiones sedulo occultare non modicum prodest ad obtinendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:12)
Proditor in factionibus plerunque rem obtinet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:17)
Verum si quis diligenter animadvertat sit in laude quod sit in lucro, obtinet enim proverbium illud, lucra levia crumenam efficere gravem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:3)
Honoris sui minime fragilis dispensator est, qui rem quamvis suscipit in qua dedecoris plus fuerit votis excidere quam obtinuisse honoris.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 1:9)
constituit proelia multa et obtinuit munitiones et interfecit reges terrae;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장2)
Et congregavit virtutem fortem nimis et obtinuit regiones gentium et tyrannos, et facti sunt illi in tributum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장4)
Et obtinuerunt pueri eius regnum, unusquisque in loco suo;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장8)
Et multi in Israel obtinuerunt et confortati sunt apud se, ut non manducarent immunda,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장62)
Quae gens non hereditavit regnum eius et non obtinuit spolia eius?
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION