라틴어 문장 검색

quod et supra ipse ostendit latenter, inducens Picum solum sedentem, ut parvaque sedebat succinctus trabea, quod est augurum, cum alios stantes induxerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 413)
locus autem iste dictus est secundum augurum morem, apud quos fuerat consuetudo, ut si post acceptum augurium ad aquam venissent, inclinati aquas haurirent exinde et manibus et fusis precibus vota promitterent, ut visum perseveraret augurium, quod aquae intercessu disrumpitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 242)
hic vero dicit ipsum augurem telum sponte torsisse et occidisse unum de novem fratribus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2663)
cadit ipse tolumnius avgur Homerice:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4601)
in hoc nemore Calchantem vites serentem quidam augur vicinus praeteriens dixit errare:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 727)
at is opere absoluto vindemiaque facta cum ad cenam vicinos eumque ipsum augurem invitasset, protulit vinum, et cum diis libare in focum vellet, dixit se non solum poturum, sed etiam diis da- turum et convivis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 729)
augures enim designant spatia lituo et eis dant nomina, ut prima pars dicatur antica, posterior postica, item dextra et sinistra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 154)
K#1123. Iuliarum die, quo tempore remeare sol ad inferiores incipit circulos, et aliud hiemale viii.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1005)
aurea phoebe pulchra, ut "at non Venus aurea contra". 'Phoebe' autem venit ab eo quod est 'Phoebus'. et sciendum, propria nomina femininum ex se tantum, non etiam neutrum facere, ut 'Phoebus Phoebe', 'Iulius Iulia', 'Tullius Tullia', non ut appel- lativum 'doctus docta doctum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4311)
quod opus Iulium dictum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1614)
sed hic ambitiose undam Iuliam appellavit frementem contra moles a Iulio oppositas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1615)
'Iulia' autem 'unda' significat portum Puteolanum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1627)
iulia unda per prolepsin positum est, ut loca prius laudet, quam illum, qui ea fecit, ut laudes inveniant auctorem, id est Augustum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1629)
at Capyis Anchises, cuius Aeneas, cuius Iulus, a quo Iulia gens stemmate de- scendit ad Caesarem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 356)
Ennius "Assaraco natus Capys optimus, isque pium ex se Anchisen generat". ergo 'Assaraci (proles') Iulia familia, (quae) usque ad Augustum pervenit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3510)

SEARCH

MENU NAVIGATION