라틴어 문장 검색

Vitellius ostentasse Romana arma satis ratus monet Tiridaten primoresque, hunc, Phraatis avi et altoris Caesaris quaeque utrubique pulchra meminerit, illos, obsequium in regem, reverentiam in nos, decus quisque suum et fidem retinerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 37장6)
milies sestertium in munificentia conlocatum, tanto acceptius in vulgum, quanto modicus privatis aedificationibus ne publice quidem nisi duo opera struxit, templum Augusto et scaenam Pompeiani theatri;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 45장3)
nam etsi commotus ingenio simulationum tamen falsa in sinu avi perdidicerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 45장11)
Gnarum hoc principi, eoque dubitavit de tradenda re publica, primum inter nepotes, quorum Druso genitus sanguine et caritate propior, sed nondum pubertatem ingressus, Germanici filio robur iuventae, vulgi studia, eaque apud avum odii causa.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 46장1)
virtutem experirentur, an dignum se patruo Arminio, avo Actumero praeberet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 17장3)
oppleturos omnia divites illos, quorum avi proavique hostilium nationum duces exercitus nostros ferro vique ceciderint, divum Iulium apud Alesiam obsederint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 23장7)
Isdem diebus in numerum patriciorum adscivit Caesar vetustissimum quemque e senatu aut quibus clari parentes fuerant, paucis iam reliquis familiarum, quas Romulus maiorum et L. Brutus minorum gentium appellaverant, exhaustis etiam quas dictator Caesar lege Cassia et princeps Augustus lege Saenia sublegere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 25장3)
Vbi haec atque talia dissertavere, incipit orationem Caesar de fastigio Romano Parthorumque obsequiis, seque divo Augusto adaequabat, petitum ab eo regem referens, omissa Tiberii memoria, quamquam is quoque miserat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 11장1)
nec tamen duces Romani, quamquam magnis nationibus subactis, usurpaverant nisi L. Sulla et divus Augustus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 23장5)
augetur et Agrippina cognomento Augustae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 26장3)
ac forte acciderat ut eam gentem Rhenum transgressam avus Agrippa in fidem acciperet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 27장2)
quippe et Silanus divi Augusti abnepos erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 1장3)
et Augusto prompta ac profluens, quae deceret principem, eloquentia fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 3장6)
erat in civitate Sabina Poppaea, T. Ollio patre genita, sed nomen avi materni sumpserat, inlustri memoria Poppaei Sabini, consulari et triumphali decore praefulgentis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 45장2)
formam scilicet displicere et triumphalis avos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 1장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION