라틴어 문장 검색

sic igitur debent flammae quoque posse per auras aeris expressae sursum succedere, quamquam pondera, quantum in est, deorsum ducere pugnent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 5:9)
sicut amaracini blandum stactaeque liquorem et nardi florem, nectar qui naribus halat, cum facere instituas, cum primis quaerere par est, quod licet ac possis reperire, inolentis olivi naturam, nullam quae mittat naribus auram, quam minime ut possit mixtos in corpore odores concoctosque suo contractans perdere viro, propter eandem debent primordia rerum non adhibere suum gignundis rebus odorem nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt, nec simili ratione saporem denique quemquam nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem, cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent, molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro, omnia sint a principiis seiuncta necessest, inmortalia si volumus subiungere rebus fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 19:2)
cedit item retro, de terra quod fuit ante, in terras, et quod missumst ex aetheris oris, id rursum caeli rellatum templa receptant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 23:4)
quare etiam atque etiam talis fateare necesse est esse alios alibi congressus materiai, qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 24:5)
nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt, umor ad umorem, terreno corpore terra crescit et ignem ignes procudunt aetheraque <aether>, donique ad extremum crescendi perfica finem omnia perduxit rerum natura creatrix;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 25:2)
apparet divum numen sedesque quietae, quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis aspergunt neque nix acri concreta pruina cana cadens violat semper[que] innubilus aether integit et large diffuso lumine ridet:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 1:6)
verum ubi vementi magis est commota metu mens, consentire animam totam per membra videmus sudoresque ita palloremque existere toto corpore et infringi linguam vocemque aboriri, caligare oculos, sonere auris, succidere artus, denique concidere ex animi terrore videmus saepe homines;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:8)
namque papaveris aura potest suspensa levisque cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus, at contra lapidum coniectum spicarumque noenu potest.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 5:7)
quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum spiritus unguenti suavis diffugit in auras aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 5:15)
tenvis enim quaedam moribundos deserit aura mixta vapore, vapor porro trahit aëra secum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 6:3)
est et frigida multa, comes formidinis, aura, quae ciet horrorem membris et concitat artus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:2)
at ventosa magis cervorum frigida mens est et gelidas citius per viscera concitat auras, quae tremulum faciunt membris existere motum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:5)
nam sine mente animoque nequit residere per artus temporis exiguam partem pars ulla animai, sed comes insequitur facile et discedit in auras et gelidos artus in leti frigore linquit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 10:4)
truncus adempta anima circum membrisque remota vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 10:6)
nam procul haec dubio nobis simulacra gerunturAE nunc igitur quoniam quassatis undique vasis diffluere umorem et laticem discedere cernis, et nebula ac fumus quoniam discedit in auras, crede animam quoque diffundi multoque perire ocius et citius dissolvi in corpora prima, cum semel ex hominis membris ablata recessit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 11:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION