라틴어 문장 검색

ad octo milia Histrorum sunt caesa, captus nemo, quia ira et indignatio immemores praedae fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 42:1)
ibi adhortantem eum pro contione milites, immemorem ambiguitatis verbi, ominatum ferunt se eo die Letum capturum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 205:1)
Marcius et se ita a patre suo accepisse dixit, amicitiam hospitiumque cum Philippo fuisse, et minime immemorem necessitudinis eius legationem eam suscepisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 403:1)
ceterae quoque Macedonum alae integris abibant ordinibus, quia interiecta peditum acies, cuius caedes victores tenebat, immemores fecerat sequendi equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 530:1)
quibus conspectis repente immemor spectaculi populus in medium decurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 9:1)
Sophoclidisca Satis fuit indoctae, immemori, insipienti dicere totiens.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 11)
memorem immemorem facit qui monet quod memor meminit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 174)
Harpax Malus et nequam est homo qui nihili eri imperium sui servos facit, nihilist autem suom qui officium facere immemor est, nisi est admonitus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 71)
Nolo ego, soror, me credi esse immemorem viri, neque ille eos honores, mihi quos habuit, perdidit;
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 141)
inmemores socii 'inmemores dum trepidi', festini, ut per timorem, non per odium relictus fuisse videatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6171)
inmemor illorum, vestri non inmemor umquam, qui mala solliciti nostra levatis, ero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 622)
inmemorem amentem, ut instamus tamen inmemores:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3721)
atque inmemor herbae 'herbae' pro 'herbarum', ut ipse "inmemor herbarum quos est mirata iuvenca" et rursum "carpit enim vires paulatim uritque videndo femina nec ne- morum patitur meminisse nec herbae". ergo (ut) hic vel amore vel miraculo carminis oblivionem herbae factam dicit, ita illic occupa- tione morbi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4981)

SEARCH

MENU NAVIGATION