라틴어 문장 검색

Nam et ego qui scribo tam pro me quam pro aliis, velut decet imperatoriam maiestatem benignissimum vidi et clementissimum te audivi, cum pedes tuos manus mee tractarunt et labia mea debitum persolverunt. 10.
(단테 알리기에리, Epistolae 47:4)
Praemonitus periculum, cui copias caputque suum objectabat, milites provinciales, suos praecedere nolebat, ut sylvas insidiasque explorarent, sed consilium tam salutare sprevit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.85)
hortemur, igitur, cives, animosque mutuos nobis invicem addamus, et gentibus omnibus salutare documentum, virum liberum, solo natali pro libertate certantem, quovis servo conductitio aut latrone meliorem et superiorem esse, praebeamus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.44)
At haec monita tam salutaria fere irrita fuere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.13)
Haec adeo salutaria monita eo gratiora tam civibus quam militibus esse debebant, quod stipendii nil sese accepturum autumavit Washingtonius.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.48)
tanta, autem, hominum animos mentesque invaserat securitas, ut, monitis tam salutaribus spretis, vix tandem impelli quivit Congressus, quo imperatorem milites iterum conscribere jusserit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.15)
comis, liberalis, amicis benignus, ignotis omnibus sese praebendum judicans.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.62)
Maritus pius, amicus sincerus, dominus benignus, pauperibus succerrere proclivis erat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.65)
impune licebit aestiuam sermone benigno tendere noctem.
(호라티우스의 첫번째 편지, 057)
' 'Benigne.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0710)
'Benigne,'respondet.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0739)
Dum licet ac uoltum seruat Fortuna benignum, Romae laudetur Samos et Chios et Rhodos absens.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1112)
Si prodesse tuis pauloque benignus ipsumte tractare uoles, accedes siccus ad unctum.
(호라티우스의 첫번째 편지, 175)
quippe benignus erat.
(호라티우스의 풍자, 1권, 02장2)
"Spera in domino, quoniam confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION