라틴어 문장 검색

'extremi' autem saevi, quasi a consortio humanitatis remoti, ut "extremique hominum Morini Rhenusque bicornis".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 445)
stant et oves circum scilicet circa Gallum, eius amo- rem stupentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 161)
quam circum extremae bene 'extremae' addidit, id est borios et notios, ne eas, quae circa igneam sunt, intellegeremus, quas constat esse temperatas vicinitate caloris et frigoris:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2351)
circum perque duas et circum enim est et per:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2451)
iam varias pelagi volucres et quae asia circum dulcibus i. s. r. p. c. haec est vera lectio, et sensus talis est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3831)
iam varias pelagi volucres et eas, quae circum Asia prata rimantur in dulcibus stagnis Caystri, videas certatim largos umeris infundere rores et cetera.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3832)
frigidus obstiterit circum praecordia sangvis se- cundum physicos, qui dicunt stultos esse homines frigidioris san- guinis, prudentes calidi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4841)
pendent circum oscula nati contra illud "exi- lioque domos et dulcia limina mutant".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5231)
doli circum haec demum f. i. circa vincula novissime eius desinent doli, id est formarum varietas:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3991)
plenum est forum, plena templa circum forum, pleni omnes aditus huius templi ac loci.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 14:5)
Quare si quem vestrum forte commovet hoc, quod auditum est, lenonem quendam Lentuli concursare circum tabernas, pretio sperare sollicitari posse animos egentium atque imperitorum, est id quidem coeptum atque temptatum, sed nulli sunt inventi tam aut fortuna miseri aut voluntate perditi, qui non illum ipsum sellae atque operis et quaestus cotidiani locum, qui non cubile ac lectulum suum, qui denique non cursum hunc otiosum vitae suae salvum esse velint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 17:1)
sive enim ipse mundus deus est, quid potest esse minus quietum quam nullo puncto temporis intermisso versari circum axem caeli admirabili celeritate:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 52:2)
quae autem natura moverentur, haec aut pondere deorsum aut levitate in sublime ferri, quorum neutrum astris contingeret propterea quod eorum motus in orbem circumque ferretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 44:3)
Nulla igitur in caelo nec fortuna nec temeritas nec erratio nec vanitas inest contraque omnis ordo veritas ratio constantia, quaeque his vacant ementita et falsa plenaque erroris, ea circum terras infra lunam, quae omnium ultima est, in terrisque versantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 56:1)
quaeque in medium locum mundi, qui est infimus, et quae a medio in superum quaeque conversione rutunda circum medium feruntur, ea continentem mundi efficiunt unamque naturam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 84:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION