라틴어 문장 검색

sin ita sinceris membris ablata profugit, ut nullas partis in corpore liquerit ex se, unde cadavera rancenti iam viscere vermes expirant atque unde animantum copia tanta exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 18:4)
ideoque per auras mellis apes quamvis longe ducuntur odore, volturiique cadaveribus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 24:4)
spiritus ore foras taetrum volvebat odorem, rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:7)
omnia denique sancta deum delubra replerat corporibus mors exanimis onerataque passim cuncta cadaveribus caelestum templa manebant, hospitibus loca quae complerant aedituentes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:6)
Nec indigeste tamquam in acervum congessimus digna memoratu:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 3:1)
Tremellius, qui ex vilico rem conperisset, scrophae cadaver sub centonibus conlocat super quos uxor cubabat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 30:6)
O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos, Qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa Stravi, scutorumque incendi victor acervos, Et regem hac Erimum dextra sub Tartara misi!
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 8:1)
nisi recurras forte ad ea, quae de corvis atque cornicibus fabulosa dicuntur, quos tamen videmus omnibus inhiare cadaveribus universisque seminibus insidiari, fructus arborum persequi:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 11:3)
Iam, quot apud Sacri cecidere cadavera portum, Aut Collina tulit stratas quot porta catervas, Tunc cum paene caput mundi rerumque potestas Mutavit translata locum, Romanaque Samnis Ultra Caudinas speravit vulnera Furcas!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:49)
Meque ipsum memini, caesi deformia fratris Ora rogo cupidum vetitisque imponere flammis, Omnia Sullanae lustrasse cadavera pacis, Perque omnes truncos, cum qua cervice recisum Conveniat, quaesisse caput.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:74)
peraguntque cadavera partem Caedis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:92)
Congesta recepit Omnia Tyrrhenus Sullana cadavera gurges.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:96)
nec iam alveus amnem, Nec retinent ripae, redditque cadavera campo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:100)
Et quas immissi traxerunt vincula ferri, Has prohibent iungi conserta cadavera puppes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:37)
Sidentia pessum Corpora caesa tenent, spoliantque cadavera ferro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION