라틴어 문장 검색

ab Narnia, vitandae suspicionis an quia pavidis consilia in incerto sunt, Nare ac mox Tiberi devectus auxit vulgi iras, quia navem tumulo Caesarum adpulerat dieque et ripa frequenti, magno clientium agmine ipse, feminarum comi- tatu Plancina et vultu alacres incessere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 9장3)
simulque cuncta prospere acta, caesis populatoribus et dissensione orta apud obsidentis regisque opportuna eruptione et adventu legionis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 39장2)
Interim Florus insistere destinatis, pellicere alam equitum, quae conscripta e Treviris militia disciplinaque nostra habebatur, ut caesis negotiatoribus Romanis bellum inciperet;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 42장1)
Florus incertis latebris victores frustratus, postremo visis militibus, qui effugia insederant, sua manu cecidit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 42장6)
set miles correptis securibus et dolabris, ut si murum perrumperet, caedere tegmina et corpora;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 46장8)
multique eo modo caesi aut circumventi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 74장5)
Ceterum plena Caesarum domus, iuvenis filius, nepotes adulti moram cupitis adferebant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 3장1)
sequebantur et Garamantum legati, raro in urbe visi, quos Tacfarinate caeso perculsa gens set culpae nescia ad satis facien- dum populo Romano miserat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 26장4)
carmina Bibaculi et Catulli referta contumeliis Caesarum leguntur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 34장17)
simplicius acturum, de inimicitiis primum Agrippinae, quas longe acrius arsuras si matrimonium Liviae velut in partis domum Caesarum distraxisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 40장6)
sed Piso Termestinorum dolo caesus habetur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 45장10)
Thraecum auxilia repentino incursu territa, cum pars munitionibus adiacerent, plures extra palarentur, tanto infensius caesi quanto perfugae et proditores ferre arma ad suum patriaeque servitium incusabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 48장8)
sin extra domum successor quaereretur, ne memoria Augusti, ne nomen Caesarum in ludibria et contumelias verterent metuebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 46장3)
oppleturos omnia divites illos, quorum avi proavique hostilium nationum duces exercitus nostros ferro vique ceciderint, divum Iulium apud Alesiam obsederint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 23장7)
stirpem nobilem et familiae Claudiaeque posteros coniungeret, ne femina expertae fecunditatis, integra iuventa, claritudinem Caesarum aliam in domum ferret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 2장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION