라틴어 문장 검색

densa caligo tergis imminebat, quae nos torrentis modo infusa terrae sequebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 13:3)
Vix consideramus, et nox - non qualis illunis aut nubila, sed qualis in locis clausis lumine exstincto.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 14:1)
Tandem illa caligo tenuata quasi in fumum nebulamve discessit;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 18:1)
nunc, nobile signum, nuda Venus madidas exprimit imbre comas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 45:5)
tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante fuderit assiduas nubilus Auster aquas, numine caelesti solem fulsisse serenum, cum populi vultu conveniente die, atque ita victorem cum magnae vocis honore bellica laudatis dona dedisse viris, claraque sumpturum pictas insignia vestes tura prius sanctis inposuisse focis, iustitiamque sui caste placasse parentis, illo quae templum pectore semper habet, quaque ierit felix adiectum plausibus omen, saxaque roratis erubuisse rosis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 114)
"quicquid ubique vides, caelum, mare, nubila, terras, omnia sunt nostra clausa patentque manu."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권58)
ecce deum genitor rutilas per nubila flammas spargit et effusis aethera siccat aquis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권153)
"nubila promissi Styx mihi testis erit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권188)
Madidis Notus evolat alis, terribilem picea tectus caligine vultum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 33:2)
terrent etiam nunc nubila mentem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 38:6)
Iam pascua Lernae consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arva, cum deus inducta latas caligine terras occuluit tenuitque fugam rapuitque pudorem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 60:9)
et neque iam cineres eiectatamque favillam ferre potest calidoque involvitur undique fumo, quoque eat, aut ubi sit, picea caligine tectus nescit et arbitrio volucrum raptatur equorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 19:2)
Domus est imis in vallibus huius abdita, sole carens, non ulli pervia vento, tristis et ignavi plenissima frigoris, et quae igne vacet semper, caligine semper abundet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:2)
Est via declivis funesta nubila taxo, ducit ad infernas per muta silentia sedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 41:1)
Quam simul agnorunt inter caliginis umbras, surrexere deae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 42:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION