라틴어 문장 검색

Est in recessu Tartari obscuro locus, quem gravibus umbris spissa caligo alligat.
(세네카, Hercules Furens 11:1)
nouae ac terribiles figurae, magna etiam Oceano portenta quae profunda ista uastitas nutrit, confusa lux alta caligine et interceptus tenebris dies, ipsum uero graue et defixum mare et aut nulla aut ignota sidera.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 1:8)
tetra caligo fluctus premit et nescio qui quod humanis natura subduxit oculis aeterna nox obruit.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 2:17)
ista toto pelago infusa caligo nauigantem tibi uidetur admittere, quae prospicientem quoque excludit?
(세네카, Suasoriae, chapter 1 4:3)
caligo tenebris noxque se in noctem abdidit;
(세네카, Thyestes 1016:1)
"torpentia tolle lumina, detersam mentem caligo relinquat."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 64)
et, si ab alterutro errandum est, rarius fallitur Agentis ictus quam destinantis obtutus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 5:9)
nebulas enim mihi meorum Lugdunensium exprobras et diem quereris nobis matutina caligine obstructum vix meridiano fervore reserari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Candidiano suo salutem 1:4)
Etsi desiderium nostrum sinisteritas tanta comitatur ut etiam nunc nostris invidearis obtutibus, non idcirco is es, virorum optime, de cuius nos moribus lateant celsa memoratu:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Simplicio suo salutem 1:1)
Quod rarius ad vos a nobis pagina meat, non nostra superbia sed aliena impotentia facit, neque super his quicquam planius quaeras, quippe cum silentii huius necessitatem par apud vos metus interpretetur, hoc solum tamen libere gemo, quod turbine dissidentium partium segreges facti mutuo minime fruimur aspectu, neque umquam patriae sollicitis offerris obtutibus, nisi forsitan cum ad arbitrium terroris alieni vos loricae, nos propugnacula tegunt, ubi ipse in hoc solum captivus adducens, ut pharetras sagittis vacuare, lacrimis oculos implere cogaris, nobis quoque non recusantibus, quod tua satis aliud moliuntur vota quam iacula.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Calminio suo salutem 1:1)
Invideo felicitati consuetudinarii portitoris, a quo contigit 2 saepius vos videri, sed quid de Amantio loquar, cum ipsas quoque litteras meas aemuler, quae sacrosanctis reserabuntur digitis, inspicientur obtutibus?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 1:1)
ecce quam miseriam praeferunt excoluntque qui mihi, quod eis solo sis obtutu notior, turgidi insultant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 7:1)
nam quis ab hominum tam procul sensu, quis ita gemino obtutu eluminatus, qui exanimati cadavere inspecto non statim signa vitae colligeret extortae?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 11:3)
quod sic quoque arroganter fieret indecenterque, si negotii praecepti pondus aggrederer, novus clericus peccator antiquus, scientia levi gravi conscientia, videlicet ut, si scriptum quocumque misissem, persona mea nec tunc abesset risui iudicantum, cum defuisset obtutui.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Euphronio salutem. 3:2)
mox igne genas et sanguine torquens nec socios nec castra videt, sed caecus et absens nunc superum magnos deprendit in aethere coetus, nunc sagas adfatur aves, nunc dura sororum licia, turiferas modo consulit anxius aras flammarumque apicem rapit et caligine sacra pascitur, exsiliunt crines rigidisque laborat vitta comis, nec colla loco nec in ordine gressus, tandem fessa tremens longis mugitibus ora solvit, et oppositum vox eluctata furorem est:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권208)

SEARCH

MENU NAVIGATION