라틴어 문장 검색

Vlcera aut omnino non sanescunt, aut certe cicatricem uix recipiunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 1:5)
Auxilio quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu siluestri XII, anesi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita et in duas mulsi potiones diuisa:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 17장 2:1)
leuant enim dolorem haec et mitiora ulcera efficiunt, maximeque utilia sunt, si cibi quoque secutum fastidium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 3:1)
Si pluribus diebus nihil remedia alia iuuerunt uetusque iam uitium est, aquae bene frigidae potio adsumpta ulcera adstringit et initium secundae ualetudinis facit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 4:8)
Quae omnia quibusdam ulceribus natis oriri uidentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:15)
Interdum autem aeque ulceribus ceterisque isdem obstantibus, urina tenuis est et aut nigra aut pallida aut cruenta simulque quaedam concreta prorumpunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:16)
Si uero ulcera uel scabies uesicam occupauit, lacte uenter soluendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:36)
Hi uero qui ulceribus innati sunt, primum his quasi crestae inhaerent;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:44)
Solutique calculi qui prius ulceri inhaeserat, signum est contra morem sanguis profusus et eo plus quo is asperior est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:48)
Cum uero saepe aliquid exulcerandum candenti ferramento sit, ut eo materia inutilis euocetur, illud perpetuum est, non, ut primum fieri potest, huius generis ulcera sanare, sed ea trahere, donec id uitium, cui per haec opitulamur, conquiescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 3:4)
Eadem fere crustas ulceribus tamquam igne adustis inducunt, sed praecipue chalcitis, utique si cocta est, flos aeris, aerugo, auripigmentum, misy, et id quoque magis coctum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 9장 1:1)
Carnem alit et ulcus implet resina pinea, ochra Attice uel Scyrice, cera, buturum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 14장 1:1)
Protarchus autem ad parotidas eaque tubercula, quae melicerides [favi] uel phymata nominantur, item mala ulcera pumicis, resinae pineae liquidae, turis fuliginis, spumae nitri, iridis, singulorum P. #1108 VIII cum cerae P. #1108 VIIII miscebat, hisque olei cyathum et dimidium adiciebat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 20:1)
Ad ulcera sordida et nigritiem in auribus, naribus, obscenis partibus, inflammationesque eorum:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 20장 4:1)
Haec autem eadem cum melle purgant ulcera, cum cera inplent.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION