라틴어 문장 검색

Haec tamen ita disputant, ut resecanda esse fateantur, evelli penitus dicant nec posse nec opus esse et in omnibus fere rebus mediocritatem esse optumam existiment.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 46:4)
sunt enim omnia ista ex errorum orta radicibus, quae evellenda et extrahenda penitus, non circumcidenda nec amputanda sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 57:13)
et tamen ab is ipsis, cum iam essent adultae, ferrum removit instituitque, ut candentibus iuglandium putaminibus barbam sibi et capillum adurerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 58:5)
& calor ferri candentis (si rectè conjector) quasi triplo vel quadruplo major quam calor aquae ebullientis;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 43:8)
quasi 2000 vicibus major quàm calor ferri candentis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 43:10)
Nam globus ferri candentis digitum unum latus, calorem suum omnem spatio horae unius in aere consistens vix amitteret.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 44:2)
Ideoque globus ferri candentis huic Terrae aequalis, id est pedes plus minus 40000000 latus, diebus totidem, & idcirco annis 50000, vix refrigesceret.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 44:4)
nam funditus Canos puella, nigros anus evellerat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Anus diligens iuvenem, item puella.5)
hebetentur fortasse et paulum retundantur, evelli quidem extorquerique non possunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 15 4:2)
si dubitem, faveas quin his, o Maxime, dictis, Memnonio cycnos esse colore putem, sed neque mutatur nigra pice lacteus humor, nec, quod erat candens, fit terebinthus ebur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 330)
"tum laeva Creten, dextra Pelopeidas undas deserit et Veneris sacra Cythera petit, hinc mare Trinacrium, candens ubi tinguere ferrum Brontes et Steropes Acmonidesque solent, aequoraque Afra legit Sardoaque regna sinistris respicit a remis Ausoniamque tenet."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권192)
Atlas en ipse laborat vixque suis umeris candentem sustinet axem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 22:12)
angebar ceu guttura forcipe pressus, pollicibusque meas pugnabam evellere fauces.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 7:2)
Quod simul evulsum est, sanguis per utrumque foramen emicuit mixtus Lernaei tabe veneni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 12:10)
Ipse cruor, gelido ceu quondam lamina candens tincta lacu, stridit coquiturque ardente veneno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 15:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION