라틴어 문장 검색

Nam et classem, quae Frisiam vastabat, domum regressam et Godofridum regem a quodam suo satellite interfectum, castellum vocabulo Hohbuoki Albiae flumini adpositum, in quo Odo legatus imperatoris et orientalium Saxonum erat praesidium, a Wilzis captum et Pippinum filium eius, regem Italiae, VIII.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 810 202:2)
Nam Niciforo Venetiam reddidit et Haimricum comitem olim a Sarracenis captum Abulaz remittente recepit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 810 203:2)
Nam postquam Mormanus, qui in ea praeter solitum Brittonibus morem regiam sibi vindicaverat potestatem, ab exercitu imperatoris occisus est, nullus Britto inveniebatur, qui resisteret aut qui imperata facere aut qui obsides, qui iubebantur, dare rennueret.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 818 248:3)
inter quos etiam Abbas filius Adalardi captus est.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 7:6)
Nam non solum nil prospere egerunt, verum turpiter fugiendo vix evasere, captis suorum plurimis atque occisis.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 13:4)
Ibique cum aliis plurimis occisi sunt Uodo comes et Theodo abbas.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 52:5)
Et Bernhardus comes a Karolo est occisus.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 62:3)
Moram autem faciente Gunthario veniendi in civitatem, successit in locum illius quidam tirannicus Hugo nomine, filius predicti comitis Cuonradi, qui non ut pastor, sed ceu lupus rapax gregem Dei invasit et idcirco annuente Domino celeriter inde deiectus est, occisis ab eo plurimis in eodem episcopatu.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 84:10)
Rasticius rex Margorum a Karlomanno captus et in Franciam patri directus ibique postea luminibus privatus est.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 91:1)
igitur Pontianum fratris sui filium, quem paulo prius occisum a me clamitarat, postquam ad subscribendum compellitur, ilico oblitus est;
(아풀레이우스, 변명 2:1)
ego certe pro meo captu dixerim nihil minus quam oris illuuiem libero et liberali uiro competere.
(아풀레이우스, 변명 7:7)
enimuero piscis ad quam rem facit captus nisi ad epulas coctus?
(아풀레이우스, 변명 29:2)
At ille puellae meretricis blandimentis et lenonis patris illectamentis captus et possessus, exinde ut frater eius animam edidit, relicta matre ad patruum commigrauit, quo facilius remotis nobis coepta perficerentur;
(아풀레이우스, 변명 96:1)
patior et ipse in meis studiis aliquam pro meo captu similitudinem;
(아풀레이우스, 플로리다 9:11)
senex autem captus et indocilis est et obliuiosus.
(아풀레이우스, 플로리다 12:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION