라틴어 문장 검색

Esse autem tibi centum milium censum, satis indicat quod apud nos decurio es.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 19 2:1)
sic illo die quo sacerdotes solent nominare quos dignissimos sacerdotio iudicant, me semper nominabat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 8:4)
iure, gratularis, primum quod gravissimi principis iudicium in minoribus etiam rebus consequi pulchrum est, deinde quod sacerdotium ipsum cum priscum et religiosum tum hoc quoque sacrum plane et insigne est, quod non adimitur viventi.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 8 1:2)
Sed utinam ut sacerdotium idem, ut consulatum multo etiam iuvenior quam ille sum consecutus, ita senex saltem ingenium eius aliqua ex parte assequi possim!
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 8 5:1)
Sed cum annos eius et censum sicut praeceperas ederem, admonitus sum a peritioribus debuisse me ante ei Alexandrinam civitatem impetrare, deinde Romanam, quoniam esset Aegyptius.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 6 1:1)
Rogo itaque, ut beneficio tuo legitime frui possim, tribuas ei et Alexandrinam civitatem [et Romanam]. Annos eius et censum, ne quid rursus indulgentiam tuam moraretur, libertis tuis quibus iusseras misi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 6 2:3)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Cum sciam, domine, ad testimonium laudemque morum meorum pertinere tam boni principis iudicio exornari, rogo dignitati, ad quam me provexit indulgentia tua, vel auguratum vel septemviratum, quia vacant adicere digneris, ut iure sacerdotii precari deos pro te publice possim, quos nunc precor pietate privata.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 131)
Turpe tori reditu census augere paternos, Et faciem lucro prostituisse suam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1026)
Sunt mihi pro magno felicia carmina censu, Et multae per me nomen habere volunt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1719)
Ecce, recens dives parto per vulnera censu Praefertur nobis sanguine pastus eques!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 87)
Curia pauperibus clausa est - dat census honores;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 838)
cum tot prodierint pretio leviore colores, quis furor est census corpore ferre suos!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 35:2)
crede mihi, multos habeas cum dignus amicos, non fuit e multis quolibet ille minor, si modo non census nec clarum nomen avorum sed probitas magnos ingeniumque facit, iure igitur lacrimas Celso libamus adempto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 918)
pars ego sum census quantulacumque tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 155)
nec vos, turba fere censu fraudata, 1 magistri, spernite;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권533)

SEARCH

MENU NAVIGATION