라틴어 문장 검색

" Talibus inter se firmabant foedera dictis conspectu in medio procerum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 10:9)
Iam vero et Rutuli certatim et Troes et omnes convertere oculos Itali, quique alta tenebant moenia quique imos pulsabant ariete muros, armaque deposuere umeris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 27:3)
Iam variae pelagi volucres et quae Asia circum dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri, certatim largos umeris infundere rores:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:11)
neque illae nequiquam in tectis certatim tenuia cera spiramenta linunt fucoque et floribus oras explent collectumque haec ipsa ad munera gluten et visco et Phrygiae servant pice lentius Idae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:10)
absentem cantat amicam multa prolutus vappa nauta atque viator certatim;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit.14)
hoc, quod proxime dixi, Cicero atque Asinius certatim sunt usi, pro Scauro patre hic ille pro filio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 39:2)
ad hoc mulieres puerique pro tectis aedificiorum saxa et alia, quae locus praebebat, certatim mittere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 67장3)
Seneca Lucilio suo salutem Desideras his quoque epistulis sicut prioribus adscribi aliquas voces nostrorum procerum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 331)
Illius demum magnitudo stabilis fundataque est, quem omnes tam supra se esse quam pro se sciunt, cuius curam excubare pro salute singulorum atque universorum cottidie experiuntur, quo procedente non, tamquam malum aliquod aut noxium animal e cubili prosilierit, diffugiunt, sed tamquam ad clarum ac beneficum sidus certatim advolant.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 17:4)
Nostram autem eum dico, non alligo me ad unum aliquem ex Stoicis proceribus ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 14:3)
volitare proceres, igne flagrantes trabes
(세네카, Phoenissae 557:1)
sic nos, o Caesar, nostri spes maxima saecli, post magnos proceres parvula tura damus, audacter docto coram Victore canentes, aut Phoebi aut vestro qui solet ore loqui;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio panegyrici dicti Anthemio Augusto bis consuli11)
Hic est, o proceres, petiit quem Romula virtus et quem vester amor;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 4)
ast hunc, egregii proceres, ad sceptra vocari iam tum nosse datum est, laribus cum forte paternis protulit excisus iam non sua germina palmes.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 59)
lacrimae vocem clausere precantis, et quidquid superest luctus rogat, undique caeli assurgunt proceres, Mars, Cypris, Romulus et qui auctores tibi, Roma, dei;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 59)

SEARCH

MENU NAVIGATION