라틴어 문장 검색

Cernentes heretici de parva scintilla maxima incendia concitati et suppositam dudum flammam iam ad culmina pervenisse nec posse latere, quod multos deceperat, petunt et inpetrant ecclesiasticas epistulas, ut communicantes ecclesiae discedere viderentur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 10:2)
ille tamen faciem prius inspicit et trepidat ne suppositus venias ac falso nomine poscas:
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I35)
Transeo suppositos et gaudia votaque saepe ad spurcos decepta lacus, atque inde petitos pontifices, salios Scaurorum nomina falso corpore laturos, stat Fortuna inproba noctu adridens nudis infantibus;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI293)
creditur olim velificatus Athos et quidquid Graecia mendax audet in historia, constratum classibus isdem suppositumque rotis solidum mare, credimus altos defecisse amnes epotaque flumina Medo prandente et madidis cantat quae Sostratus alis;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X75)
Hi quondam ab ultimis terrarum oris et cingente omnia Oceano ingenti agmine profecti, cum iam media vastassent, positis inter Alpes et Padum sedibus, ne his quidem contenti per Italiam vagabantur;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 5:1)
cincta quidem gladiis contione, sed vincentibus quibus pax et quies potior, profugus patria sua Cinna confugit ad partes.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 10:1)
Semper alias Antonii pessimum ingenium Fulvia tum gladio cincta virilis militiae uxor agitabat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PERUSINUM 1:2)
muralique caput summum cinxere corona, eximiis munita locis quia sustinet urbes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:9)
his igitur rebus subiunctis suppositisque terra superne tremit magnis concussa ruinis, subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:5)
Postremo quoniam raro cum corpore tellus est et coniunctast oras maris undique cingens, debet, ut in mare de terris venit umor aquai, in terras itidem manare ex aequore salso;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 20:12)
ea cingit flexuoso volumine draco.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 67:5)
Adverterant in se populum in spectaculo gladiatorum Livia et Iulia comitatus dissimilitudine, quippe cingentibus Liviam gravibus viris, haec iuventutis et quidem luxuriosae grege circumsidebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 6:2)
undique colles Inclusere cavi, et nigra nemus abiete cingit, quae res utique faciebat lucum a populi communione secretum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 9:3)
Est autem carmen huiusmodi quo di evocantur, cum oppugnatione civitas cingitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 7:1)
Cingitur ipse furens certatim in praelia Turnus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION