라틴어 문장 검색

Sidera cuncta notat tacito labentia caelo, Arcturum Pliadasque Hyadas geminosque Triones, Armatumque auro circumspicit Orionem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 10:2)
ecce intuetur partem septentrionis;
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 12:2)
Armatumque auro circumspicit Orionem:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 12:7)
Sed et verbo circumspicit varietatem saepe se vicissim convertentis ostendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 12:9)
et minuta quidem atque rorantia quae inde subtraxit relinquo, unum vero locum, quem temptavit ex integro paene transcribere, volo communicare vobiscum, quia dignus est ut eum velimus altius intueri.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 7:2)
Diversi circumspiciunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 36:1)
Diversi circumspicimus, horror percipit
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 36:4)
et si faciem verteris ut circumspicias, utrobique acies videndi directa procedit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 13:3)
Ergo in omni horizontis orbe ipse qui intuetur centron est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 16:1)
et si ulterius qui intuetur accesserit seu retrorsum recesserit, similem circa orbem videbit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 16:3)
Hoc quoque intuere quod animalia quibus pulmo non est potum nesciunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 18:3)
saevos circumspicit enses, Oblitus simulare togam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:43)
speculum autem, in quo nos intuemur, generis est neutri, ut Iuvenalis speculum civilis sarcina belli.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1806)
tuendo dum intuetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7132)
intentique ora tenebant aut ora intuebantur loquentis, aut inmobiles vultus habebant, ut tenuitque inhians tria Cerberus ora, id est inmobilia habuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 17)

SEARCH

MENU NAVIGATION