라틴어 문장 검색

citari nominatim unum ex iis qui in conspectu erant dedita opera iubent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 304:2)
cessissentque loco, ni consul alter cum aliquot turmis equitum in eam partem citato equo advectus, vivere clamitans collegam, se victorem fuso altero cornu adesse, rem inclinatam sustinuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 520:1)
et hostes quidem, nihil aliud quam perfusis vano timore Romanis, citato agmine abeunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 685:1)
Sabini Crustuminos campos citato agmine transgressi cum caedes et incendia circum Anienem flumen fecissent, a porta prope Collina moenibusque pulsi ingentes tamen praedas hominum pecorumque egere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 692:1)
citati pauci velut rei experiundae causa, et statim vis coorta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 124:3)
ibi modico praesidio relicto citatum agmen Tusculum rapit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 251:2)
citari iubent in curiam patres ignari quanta invidiae immineret tempestas:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 404:2)
postquam citati non conveniebant, dimissi circa domos apparitores simul ad pignera capienda sciscitandumque num consulto detrectarent referunt senatum in agris esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 410:1)
iussi pergunt citatisque equis nuntium ad patrem perferunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 496:2)
quis ea in re sit error, quod tam veteres annales quodque magistratuum libri, quos linteos in aede repositos Monetae Macer Licinius citat identidem auctores, septimo post demum anno cum T. Quinctio Poeno A. Cornelium Cossum consulem habeant, existimatio communis omnibus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 219:1)
interim Galli postquam accepere ultro honorem habitum violatoribus iuris humani elusamque legationem suam esse, flagrantes ira, cuius impotens est gens, confestim signis convolsis citato agmine iter ingrediuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 410:1)
tum vigiles eius loci qua fefellerat adscendens hostis citati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 508:1)
in campo Martio cum centuriatim populus citaretur et reus ad Capitolium manus tendens ab hominibus ad deos preces avertisset, apparuit tribunis, nisi oculos quoque hominum liberassent tanti memoria decoris, nunquam fore in praeoccupatis beneficio animis vero crimini locum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 215:1)
quibus velut circumventis, cum id falso nuntiatum esset, dum praesidio ut essent citati feruntur, ne auctore quidem adservato qui eos hostis Latinus pro milite Romano frustratus erat, ipsi in insidias praecipitavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 315:2)
qui ubi tribus ad suffragium ineundum citari a Licinio Sextioque viderunt, stipati patrum praesidiis nec recitari rogationes nec sollemne quicquam aliud ad sciscendum plebi fieri passi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 369:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION