라틴어 문장 검색

his ego successi, quoniam praestantia candor nomina vivorum dissimulare iubet, non timui, fateor, ne, qua tot iere carinae, naufraga servatis omnibus una foret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1211)
haec domini fortuna mei est, ut debeat illam infelix nullis dissimulare iocis, id quoque, quod viridi quondam male lusit in aevo, heu nimium sero damnat et odit opus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 15)
Usus amicitiae tecum mihi parvus, ut illam non aegre posses dissimulare, fuit, nec me complexus vinclis propioribus esses nave mea vento, forsan, eunte suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 51)
Foedus amicitiae nec vis, carissime, nostrae, nec, si forte velis, dissimulare potes, donec enim licuit, nec te mihi carior alter, nec tibi me tota iunctior urbe fuit, isque erat usque adeo populo testatus, ut esset paene magis quam tu quamque ego notus, amor ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 61)
tempus ubi est illud, quo te iactare solebas coniuge, nec nomen dissimulare viri?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 323)
quo vereare minus ne sim tibi crimen amicus, invidiam, siqua est, auctor habere potest, nam tuus est primis cultus mihi semper ab annis - hoc certe noli dissimulare - pater, ingeniumque meum (potes hoc meminisse) probabat plus etiam quam me iudice dignus eram;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 413)
cane, Musa, receptus, dum licet huic nomen dissimulare suum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 913)
"at poteras" inquis "melius mala ferre silendo, et tacitus casus dissimulare tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 127)
Ratio quidem haec est qua homo sese accommodat ad omnia vitia sui ipsius eversionis pascenda, eadem dissimulans, non agnoscens, gravia consilia procrastinans eaque pro nihilo reputans.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 75:5)
Ii qui consectaria patientur quae Nos dissimulare studemus, hanc amissam conscientiam responsalitatemque recordabuntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 220:6)
nec non et tenero pietatis tegmine crines obtegit anguinos, ut candida palla latentem dissimulet rabiem, diroque obtenta furori, quod rapere et clepere est avideque abscondere parta, natorum curam dulci sub nomine iactet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1155)
Ibi tum exanimatus Pamphilus Bene dissimulatum amorem et celatum indicat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 1144)
nonne ea dissimulare nos Magis humanum est quam dare operam id scire qui nos oderit?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 162)
Non clam me est, nate mi, tibi me esse suspectam uxorem tuam Propter meos mores hinc abisse, etsi ea dissimulas sedulo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 24)
Metuit hic nos, tametsi sedulo Dissimulat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 3182)

SEARCH

MENU NAVIGATION